Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Viginti quattuor, inquit, litterae sunt, quae perfectionem habent omnium rerum. Propter quod et Christus, inquit, dicebat: Ego sum A et Q. Dicebat etiam quod in postremo tempore Christus descendit ad Iesum in figura et similitudine columbae, et Christum ipsum columbam esse docebat, quae
descendit, inquit, ad duodecim Aeonas, id est ad duodecim apostolos, et unum ex eis cecidisse, id est ludam, aestimabat. Christum autem putatiue dicit apparuisse, et passum fuisse quasi per umbram, non tamen uere passum corpore arbitratur. [*]( 19 Apoc. I 8 XXI 6 XXII 13 ) [*]( 3 factos adserit B 7 heracheon A 8 de om i 9 alint A. 12 post om A 16 in om Bx 17 inquit om A 19 Dicebant A 21 ipsam A dicebat A 22 inquid A1 in Ax 25 corpore om A arbitratum A )