Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Post hunc Heracleon discipulus ipsius surrexit, dicens principium esse unum, quem deum appellat, deinde de hoc natum aliud, deque his duobus generationem multorum adserit principiorum, cum suis itidem delirans doctoribus.
Marcus autem quidam post istum successor eius numerum et mensuram et cauculum, rationem etiam computationis faciens litterarum, quasi uerisimilis et cuiusdam rei nouae inuentor, cum aestimaret a quibusdam se posse laudari, non in paruam itidem erroris incurrit amentiam. Dicit enim ita: