Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

cumque plurimi huic adquiescere mendacio malunt, in perpetuum descendunt in interitum, cum propheta dicat: Iustorum animae in manu domini, et non tangit eas mors. Quomodo itaque anima impia piam sanctamque animam, et prophetae maxime, poterat ab inferis excitare? Sed quia ignorant quod recedentes animae a fide Christi domini deditas iam se impietati faciunt atque ei omni se studio subiciunt, quia arbitrii sui est omnis homo, quod uelit ut eligat facere permittente deo, iam ut **« quia recessit a domino, ut immundus spiritus iam ei dominaretur, dubiis et claudicantibus in lege diuina quod dixit beatus Helias: Aut deo, deo, aut Bahal, Bahal.