Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Alia est heresis *** de Pythonissa, quod cooperientes uestimentis mulierem ab ea quaedam responsa sperabant posse consequi. Unde et aiunt Pythonissam illam beati Samuhelis animam ab inferis excitasse atque inde maxime credi (id> posse homines usque hodie plurimi suspicantur, quia quae dixerat regi Sauli superstcs propheta beatissimus, ea etiam in excitatione quasi dei iterum responsa dixisse cognoscitur uera;