Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
In lege autem postea: N e oblitus, inquit, mandati domini dei tui recesseris ab eo et pereas. Ideo lex admonitio mandati et confirmatio est primi illius. Iterum mandatum et lex Christi plenam praedicant gratiae bonitatem ac praesentiam salutarem. Ideoque dominus ait: Ecce qui loquebar in prophetis, adsum.
Maiores sunt itaque qui sub mandato fuerunt antiqui, cuius non obliti gratiam Christi saluatoris suis posteris et eius mysterium nuntiarunt; cuius et obliuione existente in Iudaeis ammonitio [*]( 19 Deuteron. VIII 11. 19 24 Es, LII 6 ) [*]( 3 amor A 4 hominis d non om A 10 illud B 12 mosi accipi potest A moysi potest accipi B 13 constitutos A 14 ac A aut B 16 ammonitio B 17 pristina A 18 paradyso B 19 ne A non B 20 mandatum B 21 ideo A Sichardus ideoque B ammonitio B22 et leI B et de A 23 ideol/fque A 24 ait om Å 26 gratiam] etiam sui posterii A )
Ideoque lex Moysi aliud in sono uocis, aliud in abscondito; salutare Christi mysterium continens nuntiabat. Etgo neque mandatum sine lege, nec lex sine mandato, nec gratia Christi sine lege et mandato accipi aut credi debet ab aliquo.