Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Qui ergo uani homines concupiscentiis car nis inserurunt, fingunt aut non posse sentire, aut si eis exponitur, contemnunt discere, legisque nolentes uirtutem agnoscere non minus Iudaei uel pagani iudicandi sunt.

Alia est heresis quae dicit mandatum non esse accipiendum quod Adam pater noster acceperat, neque esse illum uirtutis aut utilitatis alicuius opinantur, cum sine mandato illo nec lex Mosi accipi potest nec Christi agnosci perpetua et effusa gratia atque copiosa.

Triplici enim uirtute in corpore constitutus omnis homo de lege diuina docendus ac monendus instruitur, ut in prima aetate sub mandato sit, secunda sub lege, tertia sub gratia saluatoris. Ideoque lex admonitio est potius, propter obliuionem, mandati pristini, quod pater noster Adam inprimis a Christo acceperat in paradiso: ita enim scriptum est.