Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Quod et in euangelio dictum est: Si habes aduersus fratrem tuum iram, uade, reconciliare, et sic postea offeres munus tuum. Et Dauid itidem ait: Irascimini et nolite peccare. Et qui modus est Irascimini et nolite peccare, ipse subsequitur disserens: Quae dicitis in cordibus uestris et in cubilibus uestris, conpungimini.
Solomon etiam: Si ascenderit spiritus inimici dominantis in te, ne d.es ei locum ut in te habitet. Et dominus ait: Qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit indicio. Ideoque pellendam cogitationem et suggestionem inimici dominus edocebat ilico, ne cum diu sit in homine, ad perpetrandum facinus eum prouocet proniorem. [*]( 3 Gen. IV 15 13 Matth. V 23. 24 15 Psalm. IV 5 17 1. s. 19 Eccles. X 4 21 Matth. V 22 ) [*]( 1 quia A quasi B 2 dabat om A 4 bic A ta B s. 8. i 5 eum B cum A cogitationes A 6 quae om A in om A et euiosque A ut cuiusque Sichardus ut euiuscumq: B 8 immissam B inmissa A 9 perscrutator B est om B 10 ipsi A eum om B II ne om A 12 secula A 14 recociliare B1 18 et in cubilibus uestris om Bl 19 salamon B dominantes A 21 ait om B 22 et A ex B 23 suggestione illco Al )
Est heresis quae non recte intellegit de Cain, quod post fratricidium, quod commiserat, rogat dominum mori potius quam dimitti, dicens ita: Maior causa est . si dimissus fuero, et: Erit, omnis qui inuenerit me, interficiet me.