Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Et quamuis, si ita quis senserit, quia maior natu erat Cain quam Abel beatissimus frater eius, quia et in lege maiores natu maiores erant et honore, id est primogenitu, non autem hoc dicit: Tu eius dominaberis, [*]( 11 Hebr. XIII 8 21 Gen. IV 7 26 Gen. XXV 31 XLIII 33 ) [*]( 1 a om A eaedem B de A 3 quia om A 4 detenti B dicenti A 5 et textum B ex textum A 7 haec om Ax aequalitate Bl 8 cognoBcenda B 11 ait om B 13 sunt A 14 de B per A 15 commissam B 17 cotidie B 21 connersatio A 27 primogeniti B hic B ) [*]( 1*. )
Si enim ita esset, quomodo dabat in eum mortis sententiam dominus, quia suum occiderat fratrem, sicut scriptum est? Non ergo hic dicit scriptura, dominari illum fratri suo, ut eum interficeret, sed: Dominaberis cogitationis tuae malae utique, quae est in arbitrio tuo et cuiusque hominis atque uoluntate, ut aut proiciat de corde suo malam cogitationem inmissam a diabolo, aut non proiciendo crimen incurrat perpetuum.
Ut perscrutatus est enim cordis et animi hominis Christus dominus occulta ipsius, eum peruidens arguebat quod cogitauerat, et monebat ne faceret illud sceleris inque hoc uiam parricidii saeculo seminaret.