Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ideoque post praeuaricationem, In dolore parturies filios, inquit, quia ergo de parentibus habemus illis prioribus praeuaricationis iniquitatem communem carnis atque generalem ex hereditate prima descendentem in omnes, ut dixit apostolus: Sicuti per unum hominem mors introiuit in omnes homines.

Hoc enim ius coniugii a deo promulgatum laudatur cottidie ac benedicitur consuete. Nam et quod erat primum ostendit tristitia, et quod Christi gratia caelestis credentibus erat adlatura magnum gaudium, nuntiauit dicens: Si quis non regeneratus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum.

Ideoque in psalmo eo praescius futuri gaudii testatus est dicens: Asparges me hysopo, et mundabor, lauabis me, et super niuem dealbabor, ut per eum nos etiam credentes in salutari baptismo cum eo pariter gratulemur.

Sunt quidam heretici qui de diuisione orbis terrae et partitione habitationis recte non sentiunt, disputantes quod Greci coeperint aut Aegyptii aut Persae describere orbem terrae uniuersum, non beatus Noe suis filiis tribus post diluuium diuiserit, dederit ac definierit et partierit ordine.