Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Nam si ita quis senserit, ergo et iusti tot tantique in iniquitate concepti sunt, cum et in uentre sanctificati sint, ut patriarchae, prophetae, iudices, Hieremias beatus et Iohannes baptista beatissimus, ut scriptum est.

Sed ignorant quod alio modo dixerit beatus propheta Dauid, non de naturali generatione, sed de transgressione Adae patris nostri et Euae, qui post transgressionem ! mandati pulsi de paradiso genuerant filios, atque inde, quasi matrem omnium, post iniquitatem transgressionis mandati Euam sic concepisse atque eam ita peperisse docuerit.

Quomodo enim de se dicebat Dauid in iniquitate conceptum et in peccato genitum, cum legitimo iure natus sit, electusque a deo ad tantam regni gloriam peteretur, ut de eo scriptum est?

Non ergo hic in iniquitate se conceptum aut in peccato genitum edocebat, sed parentes nostros Adam Euam uoluit ostendere, quod ante admisso [*]( 4 Psalm. L 7 9 Gen. I 28 10 Hebr. XTTT 4 18 Gen. XXV 23 Ierem. I 5 Iudic. XIII 5. 7 XVI 17 Luc. I 15 23 I Reg. XVI 12 t Paralip. XI 2 ) [*]( 2 uelud A testimonium A 4 beatum om B 5 iniquitatem Ax 8 <deus> addidi 9 dicatur Sichardus 11 ego Al iniquitate Al 12 et in B in A 18 iohannis A 15 beatus om A non de B non unde Â, in quo verba inde ab unde usquę ad transgressionem in ras 17 transgreuione ÅI 19 eam 28 iniquitats ÅIB 25 et euam B ammisso B )

85
peccato, id est transgressione mandati, postea sic genuerit filios atque de eis nos omnes itidem parturient.