Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Quae non a deo idola, sed ab hominum prauissima inuenta sunt uoluntate, sicut et scriptura nostra et paganorum quam plurimae hoc nuntiarunt, homines haec inuenisse ad seductionem damnationemque animarum, quod illa aspiciens populus delectabatur [*]( 18 Heaiod. catalog. fragm. 21 Rzach 24 Sap. XIV 15 ) [*]( 3 paganos-medio om A tempore B re A 6 caelesti A coelesti Sichardus caelestis B 7 reseruari A 9 paganas A t <nos> addidi 10 natura Bichardus] naturarQ anima A 11 creati B cotidie A 13 et postea om A 14 non om A 15 a om A 16 adnersitate B pago B pagano A 17 a prouintia B a pagano B 18 esse Sichardus] est manifestum B \' 19 ego A paga Al 20 desunt fere haec: nomen paganorum processit, hac nuncupatione manifestatur nobis 21 nominabatnr A gentilis A 22 uoluntate om A 23 hoc B hanc A 24 ad B a A seductione A damnationemque om A )

76
epulis, in quorum uanitate suis animis interitum adferebant.

Certa autem est probatio et maior, quod ipsi pagani in suis historiis referunt, quod a Pagano rege, ut ait Hesiodus Grecus poeta, pagani sunt appellati: qui postea ex rege Pagano, Deucalionis filio et Pyrrae, quasi plausibile atque amabile nomen eius habentes, immo potius colentes memoriam eius usque in hodiernum diem, hoc mendacium nominis usque nunc detinent percolentes.