Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Alia est heresis quae dicit nasci paganos (nos) naturaliter, non Christianos, id est rerum natura corpus et animam hominis non a deo per Christum creari cottidie, sed per uanitatem paganam ita progredi arbitrantur, cum ab Adam usque ad Abraham, et postea usque ad ludam, qui post Abraham quartus est in generatione, non pagani fuerint, neque Iudaei appellati, sed gentes a prouinciarum nomine et diuersitate nuncupati.
Pagani autem post Iudaeos siue a pago, id est loco, siue prouincia una dicti sunt siue Pagano rege, quod uerum esse, ut ait Hesiodus Grecus poeta, manifestatum est. Si ergo a pago, loci est indicium, sicuti et nunc dicitur (de pago illo\': si autem de idolis, *** quod ea colentes sculptilia ita nominabantur pagani, id est gentiles.