Instructiones
Eucherius of Lyon, Saint
Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
Quid sentiendum est loco hoc in quo apostolus loquitur: optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem, et reliqua?
Anathema interdum, ut et hic, occisionem interfectionemque significat. ergo hic apostolus perire optat in carne, ut alii saluentur in spiritu. et aliter: ita hic apostolus uim nimiae
caritatis expressit exoptans, si fieri possit, a Christo anathema esse pro fratribus, sicut et Moses qui cum pro populo suo deum peteret ait: et nunc, domine, si quidem dimittes illis peccata illorum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti. [*]( 9 Rom. 8, 83-34: 19 ib. 9, 3 27 Ex. 32, 31 sq. ) [*]( 5 abitrii P 7 exhibeat V 12 deteram P 13 respondit (corr. m. 2.) P hironicos P hironicus AV 14 aut om. A V 16 mi//nime P h 17 condemnet V ellectos P 18 est illud AV 19 optabam h (corr. m. 2.) P anatema P 22 occasionem AV 24 ita om. P 25 si] se V 27 praeteret V 28 eorum V )