Instructiones
Eucherius of Lyon, Saint
Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
In hac eadem epistula quid intellegendum est de hoc, quod legimus: quis accusabit electos dei? deus qui iustificat. quis est qui condemnet? Christus Iesus qui mortuus est, immo qui resurrexit, qui est ad dexteram dei, qui etiam interpellat pro nobis.
Haec in quibus sibi ipse respondit quasi elpcovawc; legenda. et est sensus iste: nisi forte electos suos aut deus qui iustificat aut Christus qui pro his est mortuus condemnabit; minime utique qui etiam interpellat pro nobis. hoc est ergo, quod dicit: nemo condemnabit electos.