Instructiones
Eucherius of Lyon, Saint
Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
Quid his respondendum est, qui ob uxores multas incontinentiam patribus uel patriarchis nostris obiciendam putant?
Primum, quod tunc nondum lege prohibitum, quia consuetudo erat, crimen esse non poterat; deinde, quod illa tunc uel pro loco uel pro tempore non inprobabilia apud deum fuerint. pro loco, sicut et in una domo in altero angulo aliquid fieri a quolibet domino praecipitur quod in alio nequaquam fieri permittitur. pro tempore uero, quod rudi adhuc saeculo praeceptum fuerat: crescite et multiplicamini i. nunc uero iubetur, ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint, non quod iustitia uaria sit, sed tempora mutabilia quae pariter ire non possunt, et diuersis quibusque temporibus uel diuersis locis diuersa congruant. necesse est postremo, quod in his ex uoluntate domini sub specie gestorum praesentium fuerit quaedam praenuntiatio futurorum.