Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quae sunt illa primogenita quae Esau uendidit Iacob fratri suo ?

Prior et maior pars primogenitis debebatur uel in honore uel in hereditaria successione, sicut ipse Iacob, Ruben, inquit, primogenitus meus, prior in donis, maior imperio. et in libro Deuteronomii de primogenito scribitur: dabitque ei, id est pater, de his quae habuerit cuncta duplicia; iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita. unde et Isaac benedictionem suam ad Esau putauerat primogeniti iure referendam. [*]( 5 Ex. 33, 20. 8 Gen. 36, 24. 17 (ib. 25, 33) 20 ib. 49, 3. 22 Deut. 21, 17. 25 (Gen. 27) ) [*]( 1 uidebant S uiderat AV subiectum S diuine maiestatis S 4 moisen S dicet P dicabit SV 8 XXV. quid-fandorum p. 75 l. 20 om. S 9 iamim V sibeon P A V 11 interpraetatur P A V re 12 herimo P haut P haud AV 13 repperit P iamim PVA 15 permistione AV 20 post successione legimus in A: uel in gratia paternae successionis et benedictionis paternae successione uel V 21 meus om. V )

75