Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

IIII. ENNODIVS HELISEAE.

Diu quaesitus desideriis meis euenit effectus: ut detur genius beneficiis, transmissa in longum expectatione tribuuntur. uiuit in quacumque terrarum parte proximitas: sequestratione corporum sanguinis catena non rumpitur: per discreta regionum caritas damna non sentit, quando inter eos qui habitatione separantur praesentiae uice tenetur affectio. deo omnipotenti gratias refero, quia uos memores fecit esse pietatis et prosapiae sub religiosa occasione reminisci. teste deo postquam mihi domna Cynegia meritum uestrae conuersationis exposuit, uisionem uestram speciali ardore requisiui, si uotis copiam optata dedisset occasio. domina, salutationis reuerentiam dicens in designato litteris uestris negotio ministerium deuotionis spondeo, quia tantum praestatur animae, quantum sanetis exhibetur studiis. uere dico me numquam dilexisse quem detestamini et ueritum, ne ad diri hominis profectum uester quoque inclinaretur adsensus. adsit deus, ne ad ecclesiasticam dignitatem ueniat nulla bonae institutionis incude formatus.

V. ENNODIVS AVITO.

Vellem produci causam, si propositum non grauarem, per quam frequentia amantis scripta promerui. dum enim [*]( £ 1 homines BV1 biinsatialem L bi s. I. m. ant. 2 mihi B LV 3 foederis] finit add. B IIII. 5 helisee T 7 uiuet B 8 se∗∗questratione L (st eras.) 9 cathena T 10 dampna LV, dapna T 11 p̃sente T 12 prosapie TV 14 domina BPb cinegia T 15 iuseionem T cupiam B • 16 dedisset optata LPTVb ∗∗salutationis B 18 preetatur B 20 homi B 21 assit T 22 ∗∗cude (m eras.) L formatus] flnit add. B )

128
negotiosas paginas destinatis, ministerium praebetis affectui. sed apud prudentes et animorum conscios sufficiunt parca conloquia. urbanus in promissionibus esse non sapio nec eis, quibus animam debeo, fucata fronte blandiri. uos tantum coeptis insistite et mandatis caelestibus obsequentes malum hominem, quem dicitis, a desideriis deducatis. me conuenit plus rebus ostendere quam sermone polliceri, quia quod tribuo hoc mihi restitui incunctanter expecto. domine mi, salutationem plenissimam dicens rogo, ut domnae Heliseae communi matri pro me gratias agas, quae dignata est litteris suis uincula proximitatis ostendere

VI. LEONTIO ABBATI ENNODIVS.

Supra meritum meum summa circa me beneficii caelestis adoleuit, dum qui poena dignus sum iustorum praemia consecutus exulto. frustra delinquentes periculi mater desperatio ad extrema praecipitat. in errore maximo constituti meo ad spem solidam reparentur exemplo. nescio de quo opere mihi, de qua innocentia epistolarum uestrarum fructus accesserit et animam peccati ubertate locupletem caelestis boni melle satiarit, nisi quia ille qui uulnera nostra suscepit et pro nobis doluit mutata meritorum condicione quos flagellis dignos uiderit castigat muneribus et uersa uice noxiorum animas dum secundis replet, pudore meliorat. superni ergo secreti dignatione confabulationis uestrae fruges elicui. uos de corporis mei sanitate sollicitos ille reddidit, qui animae meae curam per [*]( Y. 1 deetenatia B praebites B 2 conscius B parta T ut videtur 3 orbanus B 4 ceptie T 6 rebus om. B 8 mihi BL V 9 ddne P, dominae B, dfie LT, donatione b 10 ostendere] finit add. B ) [*]( VL 14 adolinit B 15 diiperatio LV, disaperatio B . 16 precipitat B 17 solidam spem P (spem s. I.) b 19 animam Bb, adimam LV, animamadunam T (animam e. 1. m, 2) T, ad unam P (al. aι̃a * 2. I m. alia) uberate B 21 conditione BLT 23 meliorat∗∗ ur eras.) L 25 aollicituB B )

129
spiritales medicos ad statum indultae ualitudinis redire conpellit. quae sit in me substantia membrorum, religiosae sollicitudinis inuestigatione perquiritis, quorum status animae partem neglegens toto mundi istius grauatur imperio. agite oratione me talem fieri, qualem adseritis blandimentis, quia fuci nescia propositi uestri claritudo quem bonum esse praedicat ante tempus innocentiae adnuntiat mox futurum. fratribus meis et conseruis, quos direxistis, quantum exhibere solacii potui uoto potius quam re idoneus non negaui. superest ut accipientes obsequia mea cum uniuerso cui praeestis concilio per dei omnipotentis misericordiam coniurati deo pro paruitate mea precibus insistatis, ut cui deest per actiones suas fiducia bonorum per suffragia uestra contingat.

VII. EVPREPIAE ENNODIVS.

Quamuis saepe ingenii mei maciem cognouisses, periclitari tamen ieiunia oris olim probati iussionis celeritate uoluisti. sed ego non abnuo oboedire diligenti, ut si facundiae deest meritum, gratia subueniat obsequendi. uariae sunt donorum caelestium, licet ab uno auctore progrediantur, species: alium commendat perfectio, alterum insinuat quod sine tarditate aliqua uult parere. domnae meae Cynegiae epitaphium uix una hora habens tractandi spatium inelimata uelocitate conposui. [*]( 1 spiritalis B medicos (o corr.) B s. I. indultate La 2 religiosae L (supra ae rae.) 3 perquiretis B ∗quorum (r in ras.) B 4 negligens B ( post corr.) LT orationẽ| et talem B, me talem oratione (Orationem L1) LPTVb 5 adseritisr B 8 quintum B 10 presentis (r ex a) B 11 misericordi B 12 actionis B\' 13 contingat] finit add. B ) [*](VII. 15 enpraepiae B, eapremie T 16 sepe B cognoaisses (ui in ras.) L 17 ante ieiunia (afi a. I. P) Pb probari Tl al. celebrate persoluisti P in mg. uoluisti B 18 faoondie T1 19 ueDiat Sirm. 20 actore T 22 unl L dfie T, dom.ne (i eras.) L cynegiae B epytafiam B, epitafiam T 23 spadum BL inelimenta Ll ) [*]( VI. ) [*]( 9 )

130
uide necessitatem, ut illam tantorum meritorum feminam uerborum saltibus explicarem. parca.t sterilitati meae uenerabilis anima, suscipiens pro schemate dictionis studium sine nube dictoris. tu, mi domina, epistolam praesentiae meae uice conplectens ora, ut spiritus illius scabridis nequaquam laedatur officiis.

    EPITAPHIVM.
  1. Nil sexus nec busta nocent, nil fila sororum
  2. Vltima, fallaci pollice quae tenuant:
  3. Mixta deo mulier uiuit post funera factis,
  4. Mascula femineo tramite gesta ferens.
  5. Sanguis honor genius probitas constantia uultus
  6. Vicerunt tantis exitium pretiis.
  7. Moribus adseruit magnorum stemma parentum
  8. Indicium generis mens cui clara fuit.
  9. Instituit natos uitam seruare serenam,
  10. Dum docet exemplis semper amare deum.
VIII. ENNODIVS PETRO.

Postquam uenerabilis iustitia principis periclitatis moribus magnitudinis tuae donauit te honorum germine pro messe uirtutum, per linguae ferias fouens inreligiosa silentia et in eloquentia tua et in meo amore peccasti, quia naturalibus adolescit elocutio munita superciliis, quotiens prosperorum [*]( 2 saltibuss B uenerabilis—sine om. Bl add. corr. in mg. 3 scemate LPTV, scematę B 4 mi om. LPTV, mea b 5 spiri- tuis B illins] illiussc̃ι P, sci uis b ledatur B 7 epytafium B; epitaphium-l. 17 deum om. T 8 ∙ạ̇∙ nil et l. 17 deum ∙ω∙ L qui his litteris carminum initia et exitus significare solet ne° L t 10 mixa B 11 feminae otramite B 13 uiz erunt b praetiis B 14 stimma Bl, stema L Y 15 iudicium LP cui] tua P\'bj cf. indicem de cui 16 natos] tantos B ) [*]( VIII. 20 iustitia scripsi, iudicia BLPTYb, iudicium Sinn., iudicii princeps uel 0 uenerabilia indicia principis coni. Schottus 24 snpercialiis T prospiorum T )

131
famulatur indicio. copiosior facundia honorum militat incrementis: profectus BUOS non inparibus significant peritorum ora successibus. ecce inamabilis taciturnitas et uobis dicendi abstulit genium et mihi laetitiae inuidit effectum. referatis forsitan: posses me, amice, de ignoratione culpare, si quid tibi de apice meo promiscuis dedicata nuntiis fama suppressit. sed ego agnoscere carorum culmina rumore non patior et manifesta gaudii colligere de opinionis inconstantia. noueram quam mihi deuinctionis spem simplex eruditi dudum fecisset allegatio: credebam frustra me in illa parte serenis animum auris committere, unde tu me esse hilarem non iubebas: illam ipsam mille alarum fabricatam remigiis scriptionis tuae aestimabam pedibus potuisse superari, ne amanti expectata bona tibi fructum praeripiens alter ingereret. ecce, mi domine, honorem salutati accipiens agnitis dolorum causis remedia properata non deneges, quia, quantum praesumo, nec fides in diligentia nec ad unguem ductus sermo uos deserit in loquela. non contentus tamen uno dicendi genere displicere carmen adieci, ut post epulas Antenorei gurgitis, quas lauacra Aponi. coacta in artum carnis lege castigant, dum illud, quod aquarum fetibus distenditur, aqua desecat, ego quoque, qui Heliconis fluenta non tetigi, poeta [*](12 cf. Verg. Aen. I 301 ) [*]( I 1 cupiosior B facondia T, faoonda L bonorum Pb 2 suos Strm., suus BLPTVb aigniacat T 4 laeticiae B 5 poMis B 6 suppressisset fort. 7 arorum L\' 8 de] dõ B 9 deuinctionis Pb, diuinctionis BLV, disiunctionis T 10 frustram B auribus T et Sirm. sine causa, cum serena auris idem ualeat ac serena quae audieram, cf. Wiener Studien II p. 236 comittere L Y 11 tu ex cu L m. ant. hilan m esse Sirm. iubeas Ll, uidebaa P 12 arum L 13 expectate Tl tibi B 8.1 14 ingerent B 15 dolorem L properata BL, praeparata Sirrn. denegis B 17 sermo B 8.1 loquella B contemptns TI ) [*]( 18 discendi T1 taman∗|dieci L (corr. m. ant.) ępulas B ) [*]( 19 git gurgitis B quas B, quos LPTVb apponi Tb 21 desiccat fort. eliconis BLPTV ) [*]( 9* )
132
nouus admiscear. accipe ergo risum motura poemata et Glouidenum tuum te solum agnouisse contentus, a publico rigore me subtrahe, quia, si est quod forte placeat, sententia mihi uestra sufficit, si quod morsu dignum sit, secretum puto quod de amici culpis agnoueris. dabis etiam ueniam, quia oculorum pressus angore poemata fortasse clauda conposui: non enim possunt esse uersuum solidata uestigia luminis officio destituta. lege ergo aquas calidas, quas inuises.

  1. Tollitur adclini tellus subnixa tumore,
  2. Leniter elato fulta supercilio.
  3. Verticibus nullis caput admouet illa superbum
  4. Nec similis pressis uallibus ima petit.
  5. Fumifer hic patulis Aponus fluit undique uenis,
  6. Pacificus mixtis ignis anhelat aquis.
  7. Vnda focos seruat, non sorbit flamma liquorem:
  8. Infuso crepitat fons sacer inde rogo.
  9. Ebrius hic cunctis medicinam suggerit ardor,
  10. Corpora desiccans rore uaporifero.
  11. Hic pyra gurgitibus, scintillis fluctuat umor:
  12. Viuitur alternae mortis amicitia.
  13. Ne pereat, nymphis Vulcanus mergitur illis,
  14. Foedera naturae rupit concordia pugnax.

VIIII. ENNODIVS FAVSTO.

Secundet desideria honesta diuinitas: felix auspicium bonis non negetur studiis: ingenuae intentiones prosperorum fructibus [*]( 1 Cluuienum coni. Gronouius in ObBerv. p. 404; cf. Iuuenalis Sat. I 80 2 contemptus T 3 sententia. placeat T 4 mors ut B1 5 agnoueris (is in ras.) L 6 cauda B 7 uers∗ũ L 9 tollitur-l. 22 pugnax om. T ad cliui Pb 11 admouit B 12 similes B 13 fumigar V et Sirm. 15 focos Sirm., focus B LV, focum Pb sorbit BLPY, sorbet b 17 cunctus L T 18 rori uapore fero Ll 19 pyra Sirm., poera BL, poena F, pera b, per. P 20 alterne BL 21 nimphis L V v ) [*]( VIIII. 24 FASTO B 25 diuinitas] diuturnitas Bb felix ex flex//// L m. ant. 26 negeretur L intentiones PТ\'b, intentionis BLTlV )

133
conualescant. uotorum obsidem tradidit honestati qui ad liberales adspirat superis fauentibus disciplinas: bonarum affectus artium dirum dedignatur ingenium: ad eloquentiae ornamenta non tendunt nisi moribus instituti. his Partenius noster germanae filius incitatus stimulis Romam, in qua est naturalis eruditio, festinat inuisere, cui magnitudinis uestrae suffragia sum paterna pollicitus. datur culmini uestro per supplicantem genius, dum, quod usus exigit, precibus inploramus, ceu si quis credat se ortum solis, cursum fluminis oratione promereri. non est beneficium, ubi ordo seruatur: mori obsequitur quod obligat uniuersos. ego tamen supra cursum, a quo nequaquam disceditis, aliquid accepturus occurro. direxi personam, in qua meritorum meorum status aestimetur. alios forsitan commendatio iuuet indebita: parentibus minus est quicquid superare non possumus. domine mi, seruitia salutationis repraesentans, portitorem paucis eiusque negotium elocutus, restat ut agnoscam quid mereatur persona causa proximitas.

X. SVMMACHO PAPAE ENNODIVS.

Dum sedem apostolicam coronae uestrae cura moderatur et caelestis imperii apicem regitis, blanditur profectibus parentum quod meis promissum tenetur officiis. spem sine labe obtinet apud constantem uirum fideliter obsecutus. grandis est pompa praestantis, quotiens quod unus meruit plurimis repensatur. [*]( 1 coninualescant V, coninualescant L liberalis B 4 tendent Pb nisi ex tibi T m. % germinae B 5 qua. (t eras.) L 8 genuB Tl eziget B 9 hortum B 10 beniflcium B 11 uniueraus B 12 diBceditis Pb, discedetis B, disciditis LTV 13 statutus L alius B 14 iubet B, iiuuet (b eras.) L munus b sed minus m mg. 15 mihi BL V repraesentas L 17 prozimitatiB Pb ) [*]( X. 19 Bymacho B 20 cum T sedem ex secundum T i tn. 2 moderatur Bb, modoretur LPTV 21 regetis B, regatis e. T 22 quid B tenet B labe] labore Pb 28 fedeliter B 24 prestantis B pluribus Sirm. )

134
superorum instituta sectantur per quos generatio recipit quod persona condiderit. sic Israelitici delicta populi propter Dauid poena non tetigit, dum genti opitulata est praecessoris integritas, et fides hominis aut eripuit de errore populum aut iuuit in gratia. Partenius igitur praesentium portitor germanae filius hac ad coronam uestram fiducia animante directus est, quem sollicitudo liberalis Romam coegit expetere. sancta sunt \'studia litterarum, in quibus ante incrementa peritiae uitia dediscuntur. hoc itinere cana ad annos pueriles solent uenire consilia, dum quod aetas refugit norunt instituta praestare. fouete ergo cuius ueniendi causas patefacta [consanguinitate didicistis. habetis obsidem, in quo dilucide meritorum apud uos meorum qualitas innotescat. domine, ut supra salutationis reuerentiam obsequiorum deuotione restituens precor, ut perlator praesentium famulus uester felici sorte peregrini apud uos nomen excipiat, quia quod adtributum fuerit precibus meis uestrum supra dotes suas ornat officium.

XI. ENNODIVS LVMINOSO.

Videro apud quos plurimis adserendus est quem instituti liberalis cura sollicitat: uos patronos meruit causa communis. non ignari peregrinos suscipitis nec erudiendos animatis: expertis manus necessitatibus frequenter adhibetur, dum ad eloquentiae palmam feriato ore eos qui titubant inuitatis. exemplis hortatur ex peregrino potens, ex incipiente perfectus. utraque Partenio germanae meae filio pars conuenit, cui ad [*]( 1 superiorum b et Sirm. generalitas fort. 2 aic] si B i israhelitici LV, esraelitici B, istrahelitici T 4 fidis B 5 iubet B parthenius LV 9 annas puerilis B 10 prestare B 11 fouete P\'Tb, fouite LPlV, fouit B cuius om. Sirm. consanguinitarum qualitas (te—meorum 8. Z. add. corr.) B 12 dedicistes (es in is corr.) B 14 obsequorum L . perlatorS T 16 fuit T ) [*]( XI. 20 quod B 21 communes B1 22 igniri Ll snscipetis B\' 26 Parthenio b )

135
uenerabiles disciplinas Romam petenti pro ferratis calcaribus sufficit uos uidere. si ab humanitate non discrepat, sublimitatem tuam gerens ante oculos rebus ad uirtutem potius quam monitis excitatur. magistra laboris est laudis ambitio, praecipue quando in illo exuberat, quem similis retineas fuisse fortunae. sed nobis cordi sum, circa memoratum patrem reddite, ut amor mutuus de uicaria inpensione gratuletur, ut quicquid in magnitudine tua dudum laboris exhibui mihi per alterum reformetur. domine, ut supra salutationis obsequia dependens satis esse ad commendationem credidi, si qui esset portitor non lateret. precum prolixitate utitur de inpetratione diffidens: argumentum est nil merentis diu rogare. facessat a moribus tuis, ut perdas beneficiorum genium, dum longa supplicatione producitur de effectu celeri subleuandus.