Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXXI. ENNODIVS AVITO.

Licet multam nobis per litteras magnitudinis tuae occasionem gaudii lamenta pepererunt, cum ad hilaritatis obsequium index funeris sermo militasset, non tamen par lacrimis iucunditas contigit nec maeroris turbidum ex toto alloquii serena depulerunt. retinet adflictionem mens de tanti decessione pontificis etiam post desiderata conloquia, ob hoc quia natura rerum est, ut quaelibet laetitia uel modici angoris conlatione superetur. sed quid noua commemoratione facimus quae animum clandestina hactenus iactatione domuerunt? uotis uestris cum dei adiutorio comitem me promitto, dummodo salua domni papae nostri incolumitate talem uos elegisse cognoscam, quem eum, cui animae cura est, laudare non pudeat. nefas est enim credentem ad obliqua prouocare et quem affectu obligastis per incerta deducere. uale.

XXXII. ENNODIVS EVGENETI.

Non aestimo rem obsequii frequentia posse rancescere nec culturam diligentiae uitio garrulitatis adscribi. suppetat forte [*]( 1 ai om. Sirm. depellet B 2 ita \' B letioia nos T 5 daebende L, debende in debite corr. T m. U 6 a] ad L 1 ) [*]( XXXI. 10 occãsionem Ll ut saepius 11 gaudia B pepererint P indiz B1 12 p non B p B iocanditas B\' 13 meroris BLTV colloquii Sirm. 15 ob] ab SWm. cf. Epist. II 20 16 letitia V 17 clandiBtina B 19 promito T 20 eti B exp. eorr. 21 pudeant L 28 diducere LV oale om. TV ) [*]( XXXII. 25 engeniti B 26 ranciscere B )

120
de abstinentia tabellarum excusatio illis, qui publicae utilitatis muniis occupantur: ueniam non meretur, si ab scriptionis adsiduitate temperet absolutus. liquido confitetur amoris neglegentiam qui cum possit epistulas, in quibus est affectionis pabulum, non ministrat: error otiosi est, si bene conperta mens per linguae ferias desideratis adtenuetur inpasta conloquiis. sed sicut nos religionem gratiae fouere conuenit curis saecularibus nil debentes, ita, nisi magnitudo uestra partibus suis adfuerit promulgatione responsi, damnatis probe facta reticendo, quia si tollantur uirtutibus praemia, quem laborasse non pudeat ? ecce, quantum aestimo, breui elocutus utrorumque propositum animo meo male esse confiteor, quod remeante Montanario, cum dedissem paginas, non recepi, quod debitum posco lege restitui, pudore geminari. nunc uale, mi domine, et uestram quaerens, propriam nuntians sospitatem deum precor, ut si mei memor est, prospera uestra multiplicet.

XXXIII. ENNODIVS SENARIO.

Si amor pudori adquiesceret, si caritatis inpatientia uerecundiae lege teneretur, a paginalibus officiis temperarem et silentii formam uestri imitator adsumerem, non inprouidus aestimator coniciens illa, quibus remuneratio a uobis subtrahitur, non amari nec suaderi facilius tabellarum abstinentiam quam tacendo, uiros comitatensis exercitii per linguae ferias clamare quid respuant. sed non ita est magnitudo [*]( 2 muniis Pb, munue BLT1V, moneribus T* ab] a Pb 3 confi**|tetur (te eras.) L negligentiam BT 4 est T s. I. 5 occiosi T 7 gratia B, anime T 9 affaerit LPTVb dampnatis T, damnates B 11 utrorumquę B 13 recipi B 14 podore B1 geminati T* 15 querqns B 16 memore. Ll m eras. et re in rS corr. m. ant. multiplicet] finit add. B ) [*]( XXXIII. 19 pudore fbrt. inpacientia B 90 tenetor L 21 silentii in silentium carr. T m. 2 formam Bb, om. LPTV imitatur B impronide Pb 22 aestimatar B subtrahetur B 24 uiro comittat enais Bb )

121
tua lineis quadrata fabrilibus, ut quolibet tecta uelamine amantis oculos possit effugere, quia sine obstaculo uestium penetralia respicit mens amici. nemo aestimet quod latentis interna consilii apud caros aulicis excocta fornacibus celet urbanitas. sed credo, querelis meis illud ordinis uestri aptum excusationibus genus opponas: non recte ab occupatis otiosorum munia postulari, uix ad haec officia posse descendere obsequiis principalibus adhaerentes. audiui quidem saepe talia, sed confiteor non recepi, quia frequenter necessitates desideria transcendunt et sine intermissione timor cedit affectui uoluntas in culpa est, quae concinnata excusatione defenditur. ecce, mi domine, quam magna doleam, cum officio salutationis adserui, perlatorem utrimque earum pro fide sua et nobilitate commendans, ut beneficio culminis uestri inimicorum eius insolentia technis suis oppressa subiaceat. uale.

XXXIIII. ENNODIVS HORMISDAE.

Postquam uotiua mihi necessitas uestra beneficio proximitatis desiderii spondere coepit effectum, animo ad longiora transistis et cum Liguriam paene manu contingitis, linguam feriis deputastis. minus licuit absentiae, dum sanctitatem uestram prolixa uiarum interualla tenuerunt: pensabat confabulatio dispendia uisionis et in remediis prouisa diligentiae litterarum commercia praestabantur, per quae officia inter habitatione discretos nil peribat affectui. sed credo eligitis [*]( ( 1 quodlibet BT1 uelanime Z* 2 posei B sine] ai B 4 aput B orbanitas B 5 quaerillis B, qugrelis L,, querulis T* 6 occopatis B 7 diacendere B 8 adherentes B 9 recipi BPb necessitatis B 13 utrimque scripsi, utrique BLPTVb etsuauit B 14 eius om. Pb 15 tagnis BLV, regnis PTb ) [*]( XXXIIII. 17 hormisde LT 18 uotiuum T nra T beniflcio B 19 caepit epondere Sirm. longior L 20 contigitia L linguax T 21 deputatis T absente T1 scanctitatem B 23 remidiis B 24 prestabautur B 25 nihil B )

122
amicis difficiliora tribuere, non putantes beneficium, si pascar in tanta uicinitate conloquiis. at ego casum meum uersa aestimatione suspiro, ne beatitudo tua retulerit ad iudicium quod exhibuit blandimentis, dum quod praecessit adscribit tempori non amori. facessat a nostro in amicitiis frons picta proposito: nos ad hanc fabricam nulla praecedentium studiorum lima conposuit: nudam scimus ad coniunctionem adferre conconcordiam : urbanitatem inter caros ut uenena respuimus. ergo, mi domine, salutationem accipiens amantem tui in hac potius parte sectare, ut et culturam fidei per frequentiam sermonis inpendas et ex secreto pectoris infucata expectanti uerba concedas. uale.

XXXV. ENNODIVS APRONIANO V. I.

In usu est uiris morum claritate fulgentibus religionem amicitiae per culturam nutrire conloquii, ut dum gratiae germina fotu confabulationis animantur, ad messem coniunctio foederata perueniat. per haec enim munia uoluit senior prouidentia absentiae nil licere. merito de uobis emendatissimus hominum domnus Faustus praedicat singulare testimonium. sine nube datur agnosci nihil de eo dubitandum quem probatus attollit. sed nunc ad epistulae angustias me reducens secretis debitam laudem claudo penetralibus, ne quod apud externos faciendum est apud uos inportunitate rancescat. uale, mi domine, salutationem obsequentissimam accipiens: deum precor, ut prospera uestra in longum producens mihi quoque secundis amicorum successibus spondeat auctionem. uale. [*]( 2 ad L* ut uidetur 3 Simatione B 6 Acta V, proflcta L 6 praecidentium B 12 uale om. PTV ) [*]( XXXV. 14 approniano T ui. Bb, om. LTV 15 oiri B, uir** 1 (is eras.) L 17 coniuncto F o in ras. 22 debitum T 24 ranciscat B 25 d∗m (n eras.) L 27 actionem T aale om. T )

123

I. ENNODIVS LIBERIO PATRICIO.

Dum pro uenerandae religione conscientiae uerba dirigitis in Aquileiensis electione pontificis et diuinis initiata cultibus lingua militat consecrando, in ignoti nos diligentia sermonum uincla tenuerunt, quia nihil superat iudiciis, quotiens aliquid probatus extulerit. quid enim sententiae sequacium derelinquat, quando iustitiae obsequitur cuius in examen definitio non uocatur? agitis bono conscientiae quod uestro uix negaretur imperio. exhibuit inter arbitros Marcellini uenerabilis collegam maximus hominum humilitate sublimior, et ne potestati fauor per obliquos adscriberetur interpretes, quod de proprio decerpsit genio laudati iunxit ad pretium. egistis mediocrem, ne praecelsi esset suspecta praedicatio. clarissimorum testimonia ut uires accipiant, culmina castigantur. felix sacerdotium, cui facem praetulit plena mens luminis. beata conuersatio, quae • idcirco in discussionem deducta est, ut tanto uiro adstipulante [*]( I. Item epistola symmachi (Bimmacbi A) pap liberio patricio directa. Symmachos eps ecclesiae catholicae urbis romae liberio patricio salutem A (= cod. Paris. nr. 9629 saec. X) et B (= cod. Vatic. nr. 630 saec. X) 3 cum T aeneranda AB relegione B 4 aquiliensis BT, aquilegiensia Pb 5 lingua cultibus LBTV semonum B 6 uincula Sirm. quia] quam L diuitiis B quoties B, quod aeienjB A 7 sequatium B dareliquat B 8 iuBticiae B deffinitio T, diffinitio P 9 agitis (is corr.) Y uix om. A negetur B 10 maroelli B eolligam B 11 maximos L 18 genio BTb, ingenio ALPB V (sed in exp. Y m. 1) iuncxit u BP mediocremine B 15 fex B 16 faciem B conuersio T 17 icirco T adstipulante] adfabulante A, affabulante B )

124
superaret, quae non didicisset saporem uict-oriae, nisi subiacuisset incertis. semper innocentibus gloriam aduersa pepererunt: prouidet defensores fortissimos mediocris inpugnatio. sed quid epistulae terminos loquacitate produxi, coactas lege paginas in humana concinnatione transgressus ? iungo et ego, amplissimi, partibus uestris pro modulo exiguitatis propriae caelo uobis obsequente consensum et, quod mirabile inter homines habetur, consideratione uestri adtrahor ad amorem. inspirata mihi per alterum placet affectio, dum manet caritas imis inserta uisceribus peregrinante persona. comitem se tamen caelestis gratia desideriis iungat et dum cupitis datur effectus, aut inueniat bonum pontificatus aut faciat. ualete, mi domini, et amantem uestri crebris releuate conloquiis, ut si non exigat negotiosas frequentia paginas, praestentur affectui.

II. ENNODIVS MARCIANO.

Dum inter spem et metum animus meus anxio de te iactaretur incerto., solida profectus tui indicia conloquii melle reserasti, quia domesticam origini tuae facundiam fidelis doctrinae heres insequeris. non degenerat, ut uideo, uena. linguarum et peritiae successio illo quo patrimonia iure discurrit... putabam [*]( 2 semper—mediocris om. L* add. m. ant. in mg. 4 et terminos B 5 in h.] inhumanas T concinatione B trangesus B 6 nris AT 7 celo nobis B, nobis caelo B 9 per] pro B placere B affecto T caritatis L 10 incerta B 11 poet iungat 8 litt. ras. in B affectus PRb 12 ueniat LPT1V, ueniet B ualete — affectui om. AB, inclusit Sirm. domine B, domiae P (asd e corr.) b 13 tamantem B reoelate T con- iloqis B 14 preatentur B aeffectui V (a s. I. M. 1), effectui Pb; flnit add. B, codices A et B autem hanc exhibent subecriptionem: data xvin, kldaram noubrm die indictione VIII. (octaaa flnit add. A) AR ) [*]( H. 16 marttano T 17 com T anxio de te B, de te aIIdo LPTV, de te anxius b 19 facondiam Tl 21 diacurret et B )

125
scientiae dotes rem tantum ingeniorum esse non familiae nec duci per stemmata quod labor continuus et indefessus sudor adipiscitur. sed, quantum apparet, ordines suos seruat eloquentia et oris pompa, quae exundauit in ueteribus, migrat ad posteros: concordat scientiae cursus et fluminum, per consuetos alueos et dicendi unda praelabitur. uenit ad te cum censu patris eruditio et bono subolis Asterium sepulcra restituunt. inuidi fateor hactenus annis senioribus et aetatem, cui ille concessus fuerat, suspiraui, beneficiorum caelestium neglegens aestimator, quando potui desperare de togae fructibus radicis manente substantia. sed superna dispensatio ut det genium beneficiis, inprouisum facit esse quod tribuit et dum nota. transgreditur, potentiam suam liberalitate manifestat. non est bonis partubus infecunda Liguria: nutrit foro germina, quae libenter amplectatur et curia. nota proximitate sociantur causidicus et senator: his qui bene toga usi fuerint reseratis susceptura sinibus palmata blanditur. uale, dulcissime, et ad haec decora multus incumbe: totum te studia honesta suscipiant: festina, ut ad messem patriam uenias, linguam lectionis sarculo, mores bonorum imitatione purgando.

III. ENNODIVS OPILIONI V. I.

Debeo equidem prioribus responsa conloquiis et in obsequio propositi uel pudoris, nisi pagina rusticante displiceam, accepta geminare, ne potioris dignatio ad paenitentiam redeat [*]( 1 dotis LV 2 stimmata B, stemata LTV continuisset Bb 4 in ueteribuB ex meteribus L m. ant. 5 consuetus B 6 cum ex con T m. 2 7 erudieio BL bono ex beato T m. 3 sobolis LTV sepulchra LPTYb 8 actenus B et Bb, om. LPTV 9 concessus] censondus b w mg. reglgens B, negligens LTV 10 potui om. B disperare B 12 facites ee (es ex is eorr.) B 14 infeconda Tl 16 causedicus BL V 17 reserastis B 18 incombe T\' 19 utj aut L 20 sarculo T, arculo L purgandoJ finit add. B ) [*]( III. 22 ui. B, VI b, om. T 28 pro prioribus B 25 penitentiam BLTV . )

126
de abiuratione fastidii. nostro enim uitio in culmine constituti supercilii memoriam non amittunt, si illud mali genus sectari et humiles suspicentur. cum enim eminentissimos adtollat castigatio sua et honorum plenitudo saecularium hoc solo artificio patiatur augmenta, considerandum est quid abiectis detrimenti pariat status angustia non metiti. ergo sufficiat magnitudini uestrae, quod post duplicem scriptionem sentio quid per silentium erroris incurrerim. sed timui confiteor, ne ad uitium me duceret fuga culparum et [sermo deputatus ad gratiam, dum nulla peritiae lima comeretur, inueniret offensam. refugi horrorem, qui ignaris de parendi occasione generatur. ecce asserui habuisse me et animam depositum confitentis et bene de uiribus conscii in restitutione uerecundiam. restat autem, emendatissimi hominum, et illud placere uobis allegationis meae inspectione cognoscam, quod hactenus accepta non reddidi. fida enim index est possibilitatis nostrae consideratio et sicut in omnibus praecipua, ita famam muniens circa linguae maciem custodita, quia, si crescit eloquentium dos pudore, facile prudentiae nomen adipiscitur, cum per ipsum conticescat, infantia. causae tamen, quam iniunxistis, iacturam frontis exhibeo et dum imperata exsequor, opinionem ad incerta transmitto. Agnellus de casis per uarias promissionum mihi inludit effigies, uolens a nobis summam pretii designari. sed mali [*]( 9 cf. Hor. A. p. us. 31 ) [*]( 1 abiurtatione T 2 rapplicii T 3 eminentissim| B .0 4 plenifcuda L1 saecularum L 5 aumenta B, agmenta T 7 post om. T p 8. I. add. m. 2 8 silentium V sed sil in ras. 3 lite. quarum prima c incurrerem B cuteoruereor V uereor exp. et afiteor 8. scr. m. 1 10 offesam (eeam in ras.) B 11 parendi B PТ2b, pariendi LТ1V 13 uerecondiam T restatute mendatis- Bimi B 14 et] ut fort. allegationee F1 15 actenus B 16 indiz B 17 ita] prima T famam B (ut proposui Wiener Studten II p. 255), fama LPTVb 18 custodite L1 Quia si b, qui aai B, quasi LPTV, qua si conieceram l. c. dos] de T 19 conticiscat B 20 iniancxistis BV 21 obsequor T 22 inludet B 23 nobis L et Sirm. summa L1 )
127
hominis ardorem insatiabilem esse didicistis, qui nisi contemptu pecuniae non sanetur. domine mi, saluto et rogo, ut religio circa. me pii amoris seruetur et foederis.