Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Quis uestrae affectionis inmemor nisi qui est inhumanus existat? quis totius religionis personae apud deum nolit habere suffragium? ego maxime, qui et grauibus peccatorum sarcinis premor et uestram gratiam obtinui, quae res mihi absolutionem integram pollicetur. salutans ergo ueneranter et debite spero, ut pro me per omnia sanctorum loca uota facias: quae consecutus dei beneficia sine mora dissoluam, quia conpertum mihi est, quod mereris audiri.
Si offensa praestat, ut magnitudinis tuae scripta geminentur, quam uellem saepe illa sereni pectoris tui tranquilla turbari? et nisi aduersaretur proposito, causas indignationis ingererem, quando quod amor non meretur per culpas optinui. ego tamen errore uacare me nuntio in ea causa, in qua dum accusatis neglegentiam, praemium contulistis. puerum turbatus direxi, [*]( VI. 5 taceret Tl 6 ad (d 8. I.) Y transmitterem (tt ex s ? corr.) L 7 reueletis L ) [*]( VII. 13 exsistat V nollet B 15 gratiam uram (urim in mg. add.) B 16 uenerantur Tl 17 quaeJ quem B 19 mereres B ) [*]( VIII. 23 sepe B 25 obtinui per culpas b 27 praemium V a exp. m. 1 )
Scio magnitudinem tuam grandibus dei beneficiis abundare et promissam circa amicos seruare constantiam. nescit animus uester incerta polliceri amorem sine aliqua inminutione custodiens, et ideo securum me post deum uestris trado et commendo manibus et dei beneficia in quibuscumque negotiis per uos mihi euenire non ambigo. domine, ut supra salutationis honorificentiam soluens rogo, ut frequenti me epistularum uestrarum releuetis alloquio, quia summum mihi a deo munus conceditur, si de uestra meruero sospitate gaudere, quos fides et integritas omnibus, qui deum timent, facit acceptos.
Posset amicitiarum religio et adultae inter nos planta gratiae nulla discretarum sentire damna regionum, si quod negatur aspectui pensaretur alloquiis et pigro corporum onere diuisi [*]( 7 naratione T mi PTb, mihi BLV 8 gesseres B* scribus] flnit add. LPTV ) [*]( VIIII. 10 ennodias om. T marcellino T 11 habundare PT 13 pollicere L1 aliquae B immutatione b 16 domine mi P sapra Bx 17 ut T 9. I. m. 2 frequenti me] frequentissime B 18 mihi summum T 19 quos] quia Sirm. fidia B ) [*]( X. 22 ennodius om, T 23 possit Bb, poscit coni. Schottus 25 corpore T\' honere T )
Si diligentiae memoria circa personam meam animus uester non exueretur, si reuerti eum ad iudicium sublimitas tua non cogeret post fauorem, frequentia scripta prorogares. sed quid faciam, quia non ualidis radicibus nititur amor indebitus et cito ad examen reducitur quicquid gratiae aura subripuit? me noui solum prius debuisse diligi quam probari: hunc tantum fructum de caritate possedi, quem incognitus prouisione subtraxi. sed uos conuenerat non cito ab eo, cui amici nomen inposuistis, abscedere, ne non semper ad meam culpam redeat quod promissa mihi non tenetur affectio. solet enim esse ignara districtionis deuincti conscientia, et opus est ut perpetuo teneat quicquid semel fidum pectus acceperit. salutem ergo debitam dicens spero, ut despicientes rancida potentum fastidia honorem uestrum et quam deus tribuit possibilitatem humilitatis fascibus sublimetis. cuius rei fidem interpres animorum lingua confirmet et testimonium fidele mentibus deferat caritas monstrata per litteras. [*]( 1 credetia B iudicare BТ1b et om. b 3 pape B esse LVl 4 mereor] meo B (post meo spatio 3-4 litt. uacwo) 5 expendere PTb, expendet B, ezplandere L, expludere V (ln in en corr. m. 1) ) [*]( XI. 7 ennodius om. T sanario B 8 memoriea V 9 exuretur V 10 cogerit B 12 subrepuit B solum noui LPTVb 15 db V h eras. uidetur imposuistis amici nomen Pb 20 dispicientis B, despicienses X1 ranceda B 24 litteras] finit add. LTV )
Geminantur dei dona sperantibus et duplici exuberat gratia , superna beneficio: largis meatibus caelestium munerum unda procurrit: transeunt haurientis ambitum quae a Christo ueniunt fluenta donorum. sola uena est quae maciem nescit et defectus abiurat, tantum cursibus suis suggerens quantum meretur pectus sitientis accipere. cui aduertite quid occultus sapor infundat, quando ardorem limpha conciliat et siccitatem labiis aestuante animo inriguitas uiui fluminis gignit. talis est uestrarum ratio litterarum, quae quantam afferunt desideriis satietatem tanta pariunt et augmenta, quarum profunditas et bibitur et optatur, et ita puro ditant gurgite, ut occulto ab eis uiscera subfundantur incendio. in quibus cognatas uideo flammas et pocula et diuersitatem naturae in peregrinam coisse concordiam. domine mi, longum terris deo nostro tribuente uitae beatissimae exemplum praesta et per religionis sanctae philosophiam non in hac tantum uita sperandum esse contemptu saeculi praesentis ostende.