Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XIII. ENNODIVS APOLLINARI.

Quantam cura mea, quae affectui uestro per necessitudinem militat in dies suggerit, nulla commeantium essem damna commentus, nisi ad illud unicum solamen absentium, quod in [*]( XU. 2 ennodius om. T stefano L 4 Buperna gratia L Pb largiBsime actibus celestium B 5 percurret B transeant V1 aurientis BP, aurientis L 8 sicientis LV 9 limpfa B 10 estuante B, eetuanti T gignet B 11 quantam b, quantum BLPTV affe r̃ | L sacietatem LTV 12 anmenta L post ras. 14 cognata T 16 mi] mihi BL V 17 presta B 18 pliylosophyam LV, lilosophiam B uita tantum LPTVb ) [*]( XIII. 20 Epistulas 13-18 primus edidit Sirm. 21 apollenari BLV 22 nostro T 23 suggesserit L1, suggere B essent Sirm., ee T, essem uel esse in B 24 commentus scripsi, contentus d u BL V, contemptus T alud L unicum illud Sirm. )

81
litteris inuenit prouidentia superna, concurrerem. sed quid faciam, quando tanta est uenientum confusio, ut nescias qui potissimum deligendus sit, cui reddenda sanctae conscientiae uestrae possint scripta committi? trahunt enim in occasionem conpendii sui uiliores quicquid nos praestamus affectui, et graue est ut seruiat cupiditati quod exigit uis amoris. idcirco animum usque ad domestici perlatoris opportunitatem \'b scriptione suspendi, ne diligentiae ratio sparsa pot inmeritos perlatores aliena inportunitate ranciscat et ad me culpa redeat quae a me non sumpsit exordium. necessitatem ergo procurati silentii breuiter explicans ad usum me paginalem conuerto, per quod magnitudinis uestrae mihi praesentiam secretis animorum itineribus expectata per paginas uerba concedunt. uale ergo, mi domine, et illa quam debes generi serenitate frequentibus amantem foue conloquiis, quia nullum est tam uenerabile munus sollicito, quam si saepe uos agnoscam uestram nuntiare, meam quaerere sospitatem.

XIIII. ENNODIVS EVPREPIAE.

Frequentia et necessitudini et amori exhiberet conloquia pectus obnoxium, nisi desideriis remedia sua subduceret discretarum consideratio sine medela terrarum. quicquid enim [*]( 1 concurreient Sirm. 2 uenientium LTV nesciat T* u q ex qd T corr. 3 ponimum L delegendus BLTV 4 nostre T ///scripta B cõmitti B ~ atram. fusco add. cocidl sionem L\' 5 prostamus B 6 cnpitati F exegit B, exigis Ll iccirco T 7 oportunitatem BLTV 8 inmeritus Bl 9 inoportnnitate B reddeat B 11 paginale BLV; ad mnnus uel uubeidium paginale fort.; cf. WienerStndien II p. 251 12 mihi T 8.I. m. 8 18 pagiDa B1 LV; fort. pro pagina 14 domine//// Y 15 uenerabilem| unus B1 16 sollecito B 17 et meam T suspitatem Bx ) [*]( XIIII. 20 necessitudinem B eziberet BL1, exhiberi T1 21 sna om. Sirm. subducerent LTV descrstaram B 22 rtedilla B, medelam F1 ) [*]( YI. ) [*]( 6 )

82
caritate iunctum est, quicquid sanguinis catena sociatur, hoc distractum uix respirat per interualla regionum. quae enim possit habere subsidia cui frequens denegatur copia et paginalis alloquii? muta inter absentes diligentia quo teste pandatur? ant enim opportunitas commeantium expectata subtrahitur aut inueniuntur tales, quibus non possint reddenda caris scripta conmitti. mi tamen usque ad domesticum perlatorem diu anxia uota suspendi, per quem honorem salutati exhibens optata nobis patefaciam meae prosperitatis indicia et litterarum mihi spondeam promulgatione responsum, quibus, si in portu est sanitas uestra, amplectendis reseretur affatibus.

XV. ENNODIVS EVPREPIAE.

Rarum eat ut necessitati amor fultus necessitudine colla summittat: uix contingit ut seruiat qui imperator est semper et suo iure dominatur affectus. quo umquam regium diligentiae nomen inpeditur obstaculo? cui libera caritas mancipatur obsequio? excusationem de aliquo timore non adhibet, nisi qui animum deuinctionis abiecit. mens quae pietati militat, etsi sint dura principum iussa, non metuit: nulla sunt tam barbara iura populorum, quae non reddi filio debita materna patiantur: quicquid in orbe gentium est ab humanitate non discrepat: quicquid in mundana luce gignitur fructus uteri requirit et seminis: sola nobis cum cunctis animalibus causa et [*]( 1 cathena T 2 interaalla (ter in ras.) L . posset B 3 cupia B 4 mutainter V (i postea add. m. 1), mutinter L (a s. I. m. 2) 5 oportunitas BLTV aubtrahetur B 6 possent B 8 exibens BL* 9 maeae V ) [*]( XV. 13 eupraepiae B 16 numquam V diligentiae B, diligentia LTV 17 inpeditor B, impe«ditar L n fort. eras. 18 adhibit B, ad*ibet L 19 piaetati B, pietate LTV 20 iussa] iura T 21 iura] iassa Sirm. quem T 22 gentium] genitum SWm. 23 gignitor (tnr in ras. m. 2) T fructui ex fructtia L m. 2 fructuB uteri T in ras. m. 2 requiref/ B (e corr.), uestri requirat T 24 ea causa fort., cf. Wiener Studien II p. 252.. )

83
sollicitudo communis est. cuius aestimabitur esse mens illa feritatis, quae erga curam sobolis posterior ab inrationabilibus inuenitur? germanitatem tuam respicit praefata concinnatio. tu unici oblita pignoris et miserationem orbati et felicitatem eius, cui mater superest, abstulisti. uere fateor sub libertate propositi, modo maxime quando ei a te et conloquia denegantur, pace deo propitio inter regionum nostrarum dominos omni radice solidata tigridem te inmanitate superasse. quando inueniri potuit aut quod plus amare possis a filio aut propter filium quod timere? facultatum cura debuit posthaberi, quia numquam bene hereditas quaesita est herede contempto. ecce dico: ni deus per sollicitudinem meam serui sui maliuolis obstitisset, omnis generis tui fuerat planta succisa. leaenae catulos tutis siluarum aut heremi commendant penetralibus, ne partus earum praeda sit hominum. dicas forsitan, quod haec exprobratio grauiter me ferre inpactam de adulescente sarcinam monstret. nouit dominus hoc solum me acerbe perpeti, quod et praesentia tua careo et totius te per silentium inmemorem affectionis esse cognosco. beneficio tamen dei paterna puero nostro non denegatur instantia. inbuendus liberalibus disciplinis limen nobilitatis ingressus est. ipsam quoque ad te dictionem, qua commendatus est, destinaui, in qua non eloquentiam sed uota cognoscas. uale ergo, mi domina, et si fieri potest, nostris te cum dei ordinatione redde conspectibus. [*]( 1 estimabitnr B mens esse LV, mens. T (A add. m. 2) feritates B 2 snbolis B 4 meaerationem Bl 5 praepositi T1 7 propicio B dominus B 8 tygridem BL V « inmanitatem B spasse T inuenisse T 10 postaberi B 11 nnnqnS B 12 ni ex m T malibolis obstetisset B 13 leaene L catolus B 14 eremi Sirm. penitraUbus B, penetra**libus (li eras.) L 16 exprobracio B, exprobatio Tl adoliscente B 17 dominus] deus Sirnu 18 presentia BL V 19 benificio B, benefitio V 20 denegatur] derogatur Sirm. dus imbuan libera**libus (li ems.) L 24 te T s. I. m. 2 couspectibus] finit add. LT ) [*]( 6* )
84

XVI. ENNODIVS LACONIO.

Diu est quod animus meus illa qua solebat releuari expectatione torquetur. in longum traxistis silentia, nulla necessitate conpulsi. non fui huius imitator neglegentiae, ut neque ego scripta prorogarem, sed ad dies conticui superuenturi spe inlusus alloquii. nunc tamen uicit deliberationem meam iam matura amplitudinis uestrae taciturnitas. debet euelli silentium, quod duriter in quadam radice conualuit. geminis ergo prospiciunt scripta nostra conpendiis: et perlatorem Benenatum hominem propter fugaces suos uenientem conmendo et desideriorum bona non differo. ergo uale, mi domine, et pro uoto tuo circa me geri prospera cognoscens paribus me accelera releuare sermonibus, quatenus et perlator de beneficio gaudeat et ego subleuer de responso.

XVII. STEPHANO EPISCOPO ENNODIVS.

Postquam meritis uestris dignitas restituta est et honor quem exigit uita conlatus, nulla beatitudinis uestrae pro peccatis meis scripta suscepi. aliena est a proposito uel a moribus uestris circa supplices quae in me seruatur obliuio. temeritatem meam pontificalis non accuset auctoritas: uix est ut diligentia quid iuris possit habere respiciat: numquam se metitur quem stimulat caritatis imperium. additur quod perlatori [*]( XVL 3 quae B rlreleua L 4 torquitur B silentia silentia B 5 neque] mea Sirm. 6 sed] si T 9 in radice quadam T 10 prospititint V scripta nos propt (tra—hominem 8. 1. add. corr.) B bene natum TV 11 commendo BT 13 accelera renelare (reuelare in ras. m. 2) T, acceierare LV, adcelerare B, attolle Sirm. 14 sermonibus quatinns T ift ras. m. 2 quatinus LTV benefltio V, befieSo L ) [*]( XYIL 17 Ennodius Stepbsno episcopo Sirm. stefano BL 18 dignitas] uestra add. Sirm. 19 exegit B 21 snpHces B temeritatem V te postea add. m. 1 22 accuBat B 24 addetur B )

85
praesentium obuias manus adhibere non potui, nisi ut Benenatum hominem Gallias pro certis negotiis expetentem ad coronae uestrae notitiam mei perducerem sermonis officio, quem tota humilitate commendans rogo, ut per eum uicariis releuari procurer alloquiis. domine, salutationis seruitutem tota deuotione persoluens spero principe loco, ut precum uestrarum serenitas meae quoque mentionem non omittat facere, cum diuinitati subplicat sine intermissione, personae.

XVIII. EPISCOPO EVLALIO ENNODIVS.

Ad quantum me fastigium perduxerit donum spiritalis alloquii, angustia testaretur, si sermone ualeret ambiri. ad quod enarrandum idonea non est mentis exilitas nec sufficit oris egestas. uos enim mei memores extitisse quid aliud computabo quam peccata superari? memoria uestri omne quod actuum obscenitas potuit ministrare iam depulit et per sudum respicere supernum munus indulsit. domine mi, salutationis obsequia decenter inpertiens deum rogo; ut cirea paruitatem meam illa anima., ia. qua omne quod deus mandat exuberat, dignationem pollicitam sine aliqua procuret inminutione seruare. quam rem ex arbitrio mihi contingere frequentium declarate testimonio litterarum. [*](1 presentium B adibere L post ras bene natum L TV 3 offitio V 5 releuari (u eras.) L procurer B in Mg. add. mi BT, mihi LV seruitatem (u poet t yn ras.) 11 7 omittis T1... ) [*]( XVIII. 1Q Ennodius Eulalio episcopo Sirm. 12 angustiam B 14 extetisse B, ex|extitisse L 16 act*um L 17 mi T, mihi BL V salutationes L1T1T 19 meam. B 8. t 30 pollicitam s. a. proeuret T in ras. m. 2. immutatione V (uta m inu corr. m. 1), imitatione B\' 21 mihi T in ras. tn. 2 )

86