Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

VII. ENNODIVS ADEODATO PRESBVTERO.

Quis uestrae affectionis inmemor nisi qui est inhumanus existat? quis totius religionis personae apud deum nolit habere suffragium? ego maxime, qui et grauibus peccatorum sarcinis premor et uestram gratiam obtinui, quae res mihi absolutionem integram pollicetur. salutans ergo ueneranter et debite spero, ut pro me per omnia sanctorum loca uota facias: quae consecutus dei beneficia sine mora dissoluam, quia conpertum mihi est, quod mereris audiri.

VIII. ENNODIVS AVIENO.

Si offensa praestat, ut magnitudinis tuae scripta geminentur, quam uellem saepe illa sereni pectoris tui tranquilla turbari? et nisi aduersaretur proposito, causas indignationis ingererem, quando quod amor non meretur per culpas optinui. ego tamen errore uacare me nuntio in ea causa, in qua dum accusatis neglegentiam, praemium contulistis. puerum turbatus direxi, [*]( VI. 5 taceret Tl 6 ad (d 8. I.) Y transmitterem (tt ex s ? corr.) L 7 reueletis L ) [*]( VII. 13 exsistat V nollet B 15 gratiam uram (urim in mg. add.) B 16 uenerantur Tl 17 quaeJ quem B 19 mereres B ) [*]( VIII. 23 sepe B 25 obtinui per culpas b 27 praemium V a exp. m. 1 )

77
per quem nihil aliud quam quod opus esset ostendi. libero pectore lingua uacat officiis: mens confusa gratiam salutationis abiurat. ecce deo in utroque gratias, quia nec ego reus sum et uos me reum esse credidistis. beneficium mihi commotio uestra contulit, quod nix dedisset affectio. ego quid tibi debeam explicare non possum: pauper est caritas, in cuius narratione sermo non deficit. domine mi, salutem debitam dicens deum rogo, ut quodlibet animo gesseris semper scribas.

VIIII. ENNODIVS MARCELLIANO.

Scio magnitudinem tuam grandibus dei beneficiis abundare et promissam circa amicos seruare constantiam. nescit animus uester incerta polliceri amorem sine aliqua inminutione custodiens, et ideo securum me post deum uestris trado et commendo manibus et dei beneficia in quibuscumque negotiis per uos mihi euenire non ambigo. domine, ut supra salutationis honorificentiam soluens rogo, ut frequenti me epistularum uestrarum releuetis alloquio, quia summum mihi a deo munus conceditur, si de uestra meruero sospitate gaudere, quos fides et integritas omnibus, qui deum timent, facit acceptos.

X. ENNODIVS LVMINOSO.

Posset amicitiarum religio et adultae inter nos planta gratiae nulla discretarum sentire damna regionum, si quod negatur aspectui pensaretur alloquiis et pigro corporum onere diuisi [*]( 7 naratione T mi PTb, mihi BLV 8 gesseres B* scribus] flnit add. LPTV ) [*]( VIIII. 10 ennodias om. T marcellino T 11 habundare PT 13 pollicere L1 aliquae B immutatione b 16 domine mi P sapra Bx 17 ut T 9. I. m. 2 frequenti me] frequentissime B 18 mihi summum T 19 quos] quia Sirm. fidia B ) [*]( X. 22 ennodius om, T 23 possit Bb, poscit coni. Schottus 25 corpore T\' honere T )

78
per illam, quam e caelo sumpsimus partem, animis iungeremur. index merae affectionis uota pectorum lingua signaret, si ad desiderii copiam militaret oris officium et penetrale mentis resignatum teneretur in litteris: tunc nullo caritas neglectu ueteresceret, tunc diligentia mutuae deuinctionis usu polita fulgeret nec scabro memoria nostri torpore laederetur. sed quid faciam quod mihi meritorum meorum nebulae serenitatem bene amantis obducunt et obliuionem mei peccata conciliant? facessat a proposito meo imitari quod factum doleo et per silentium sumere de uestra taciturnitate uindictam. geminis ergo stimulis uerba concessi. negare non potui conmercium epistolare, quod et causa poposcit et gratia. scitis optime quae a uobis et per me et ore proprio sanctus pater uester domnus episcopus postulauit, ut expensa, quae pro necessitatibus domni papae Rauennae facta est, redibitione pensaretur. certis enim potentibus, quorum nomina tutum non est scripto signari, nouit dominus, quia plus quam quadringentos auri solidos erogauit: hos me fidem dicente concessit. frons mea apud ipsum libera esse non potest, donec per uos, sicut confido, pollicitatio compleatur. idcirco direxi praesentium perlatorem, hominem et religionis et fidei, ut ab hac me quam praefatus sum conuentione et iniuria subleuetis. unde salutationis honorem tota humilitate persoluens rogo per illum contestans, qui communia circa sanctum papam uota respexit, ut ordinetis qualiter ab huiusmodi inquietudine releuer. tamen si uerecundum esse non [*]( 1 sumsimus LPV animi si B 2 indix B maere LV, mere BT si om. B 3 cupiam B 4 a re I signatum T are add. m. 2 5 ueterasceret T\'b diligentia BP, diligenti LT Vb mutue B fulgent T1 6 nri B, uestri LPTVb 7 mihi B s. 1. 8 mei peccata mea Sirm. 11 commercium BL, e, commertium T 12 proposuit B scit (s ex c corr.) L tum 14 pape BTV 16 tam B, tuum L scriptio L 17 qua- ndrigentos V solidus L 20 iccirco T direxit T, direxit BLPVb et om. Sirm. 21 me ab hac T 24 eanctum] spm T )
79
creditis, indicate, et de propria facultate restituo quicquid me spondente a sancto episcopo constat expensum, quia litteras sancti papae habeo, quibus iussit quicquid opus esset fieri cum mea debere securitate compleri. si mereor laborare, uestrae erit prouisionis expendere.