Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XI. ENNODIVS SENARIO.

Si diligentiae memoria circa personam meam animus uester non exueretur, si reuerti eum ad iudicium sublimitas tua non cogeret post fauorem, frequentia scripta prorogares. sed quid faciam, quia non ualidis radicibus nititur amor indebitus et cito ad examen reducitur quicquid gratiae aura subripuit? me noui solum prius debuisse diligi quam probari: hunc tantum fructum de caritate possedi, quem incognitus prouisione subtraxi. sed uos conuenerat non cito ab eo, cui amici nomen inposuistis, abscedere, ne non semper ad meam culpam redeat quod promissa mihi non tenetur affectio. solet enim esse ignara districtionis deuincti conscientia, et opus est ut perpetuo teneat quicquid semel fidum pectus acceperit. salutem ergo debitam dicens spero, ut despicientes rancida potentum fastidia honorem uestrum et quam deus tribuit possibilitatem humilitatis fascibus sublimetis. cuius rei fidem interpres animorum lingua confirmet et testimonium fidele mentibus deferat caritas monstrata per litteras. [*]( 1 credetia B iudicare BТ1b et om. b 3 pape B esse LVl 4 mereor] meo B (post meo spatio 3-4 litt. uacwo) 5 expendere PTb, expendet B, ezplandere L, expludere V (ln in en corr. m. 1) ) [*]( XI. 7 ennodius om. T sanario B 8 memoriea V 9 exuretur V 10 cogerit B 12 subrepuit B solum noui LPTVb 15 db V h eras. uidetur imposuistis amici nomen Pb 20 dispicientis B, despicienses X1 ranceda B 24 litteras] finit add. LTV )

80

XII. ENNODIVS ABBATI STEPHANO.

Geminantur dei dona sperantibus et duplici exuberat gratia , superna beneficio: largis meatibus caelestium munerum unda procurrit: transeunt haurientis ambitum quae a Christo ueniunt fluenta donorum. sola uena est quae maciem nescit et defectus abiurat, tantum cursibus suis suggerens quantum meretur pectus sitientis accipere. cui aduertite quid occultus sapor infundat, quando ardorem limpha conciliat et siccitatem labiis aestuante animo inriguitas uiui fluminis gignit. talis est uestrarum ratio litterarum, quae quantam afferunt desideriis satietatem tanta pariunt et augmenta, quarum profunditas et bibitur et optatur, et ita puro ditant gurgite, ut occulto ab eis uiscera subfundantur incendio. in quibus cognatas uideo flammas et pocula et diuersitatem naturae in peregrinam coisse concordiam. domine mi, longum terris deo nostro tribuente uitae beatissimae exemplum praesta et per religionis sanctae philosophiam non in hac tantum uita sperandum esse contemptu saeculi praesentis ostende.

XIII. ENNODIVS APOLLINARI.

Quantam cura mea, quae affectui uestro per necessitudinem militat in dies suggerit, nulla commeantium essem damna commentus, nisi ad illud unicum solamen absentium, quod in [*]( XU. 2 ennodius om. T stefano L 4 Buperna gratia L Pb largiBsime actibus celestium B 5 percurret B transeant V1 aurientis BP, aurientis L 8 sicientis LV 9 limpfa B 10 estuante B, eetuanti T gignet B 11 quantam b, quantum BLPTV affe r̃ | L sacietatem LTV 12 anmenta L post ras. 14 cognata T 16 mi] mihi BL V 17 presta B 18 pliylosophyam LV, lilosophiam B uita tantum LPTVb ) [*]( XIII. 20 Epistulas 13-18 primus edidit Sirm. 21 apollenari BLV 22 nostro T 23 suggesserit L1, suggere B essent Sirm., ee T, essem uel esse in B 24 commentus scripsi, contentus d u BL V, contemptus T alud L unicum illud Sirm. )

81
litteris inuenit prouidentia superna, concurrerem. sed quid faciam, quando tanta est uenientum confusio, ut nescias qui potissimum deligendus sit, cui reddenda sanctae conscientiae uestrae possint scripta committi? trahunt enim in occasionem conpendii sui uiliores quicquid nos praestamus affectui, et graue est ut seruiat cupiditati quod exigit uis amoris. idcirco animum usque ad domestici perlatoris opportunitatem \'b scriptione suspendi, ne diligentiae ratio sparsa pot inmeritos perlatores aliena inportunitate ranciscat et ad me culpa redeat quae a me non sumpsit exordium. necessitatem ergo procurati silentii breuiter explicans ad usum me paginalem conuerto, per quod magnitudinis uestrae mihi praesentiam secretis animorum itineribus expectata per paginas uerba concedunt. uale ergo, mi domine, et illa quam debes generi serenitate frequentibus amantem foue conloquiis, quia nullum est tam uenerabile munus sollicito, quam si saepe uos agnoscam uestram nuntiare, meam quaerere sospitatem.

XIIII. ENNODIVS EVPREPIAE.

Frequentia et necessitudini et amori exhiberet conloquia pectus obnoxium, nisi desideriis remedia sua subduceret discretarum consideratio sine medela terrarum. quicquid enim [*]( 1 concurreient Sirm. 2 uenientium LTV nesciat T* u q ex qd T corr. 3 ponimum L delegendus BLTV 4 nostre T ///scripta B cõmitti B ~ atram. fusco add. cocidl sionem L\' 5 prostamus B 6 cnpitati F exegit B, exigis Ll iccirco T 7 oportunitatem BLTV 8 inmeritus Bl 9 inoportnnitate B reddeat B 11 paginale BLV; ad mnnus uel uubeidium paginale fort.; cf. WienerStndien II p. 251 12 mihi T 8.I. m. 8 18 pagiDa B1 LV; fort. pro pagina 14 domine//// Y 15 uenerabilem| unus B1 16 sollecito B 17 et meam T suspitatem Bx ) [*]( XIIII. 20 necessitudinem B eziberet BL1, exhiberi T1 21 sna om. Sirm. subducerent LTV descrstaram B 22 rtedilla B, medelam F1 ) [*]( YI. ) [*]( 6 )

82
caritate iunctum est, quicquid sanguinis catena sociatur, hoc distractum uix respirat per interualla regionum. quae enim possit habere subsidia cui frequens denegatur copia et paginalis alloquii? muta inter absentes diligentia quo teste pandatur? ant enim opportunitas commeantium expectata subtrahitur aut inueniuntur tales, quibus non possint reddenda caris scripta conmitti. mi tamen usque ad domesticum perlatorem diu anxia uota suspendi, per quem honorem salutati exhibens optata nobis patefaciam meae prosperitatis indicia et litterarum mihi spondeam promulgatione responsum, quibus, si in portu est sanitas uestra, amplectendis reseretur affatibus.