Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

VII. ENNODIVS FIRMINO.

Exigat licet amor quod non potest implere perfectio et inpetret caritas, ut per loquelae audaciam quae ornare poterat pereat spes tacendi, maxime cum sit dicendi, ut Tullius refert, nisi cum necessaria nimis inepta condicio: sed inter narrationum uias et itinera aperienda falce doctrinae teneri nescius uirium consideratione regnat adfectus. inperatoris loco dominatur semel penetralibus cordis infixa dilectio, credens quod non de uerborum pondere uel pompa capiatur qui de absentis propinqui est salute sollicitus nec existimat quod nasci possit offensa de gratia, hoc ad laetitiam satis esse coniciens, si optatam nuntiet epistula sospitatem. sed uos, quos libra peritiae in eloquii lance pensauit, quibus ubertas linguae, castigatus sermo, Latiaris ductus, quadrata constat elocutio, quaeritis nimirum in aliis quod exercetis, quaeritis quod amatis. nos ab scolarum gymnasiis sequestrati, arentis ingenii guttis quaedam oceani fluenta prouocamus, quasi lychnis contra solis radios pugnaturi. mei macies longe se monstrat studii et nisi excusetur pietate garrulitas, dispendium proprii pudoris est [*]( 9 Cicero de orat. I 24, 112 ) [*]( 1 archae B, arche T profeticis BLV 2 misteriis T scaemata B, scemata T 3 intexta fort. poenelopae L, poenaelopae V, penelope PT, ponaelopaei B VII. 8 loquellae B q; L 10 conditio LT 11 itenera B et teneri P, etenere B 13 dominantur L, dominator B penetrabitibus LV(?) delectatio T 15 sollicitus salute T in ras. m. 2 ex|timat∗∗nasci B nas inras. posse offensam B 16 leticiam s. e. coatinSs si ob T in ras. m. 2 17 quod L, om. b 18 pensauit scripsi, pensabat VI pensabit BLPTb 19 sermo V in ras. m. 1 elucutio T .21 gimnasiis LV, gemnasiis B, ginnasiis PT gottis B 22 ocheani B, occeani T lygnis BLV, lignis PTb 23 radius B 24 podoris Bl )

47
quod amaui. uena quidem linguae a generis fonte trahitur et feruore genuino solet fetura nobilis incitari. ego mea sum inpar prosapia: me dotibus uestris quasi peregrinum scientiae plenitudo non tetigit: ego uos tantum laudare magis quam imitari ualeo. et quamuis necdum in me ad florem uenerit matura facundia et pressus onere gratiae soluendi deserar facultate, committo tamen cymbam tenuem placido mari, quia parum ab ingratitudine differt muta gratulatio. unde nascitur quaeso, ut prospera quae de uobis perlatoris relatione cognoui inter caelestia mihi beneficia conputentur? et quamuis reddere deberem sermonis officia, sed quia portitorum neglegentia fecit ut directae a uobis aut retinerentur aut perderentur epistulae: ego tamen uerecundiam meam in statione degentem ad incerta deduxi et totum me legendum sapori uestro conmitto. salue, mi domine, et amantem uestri frequentibus colite muniis litterarum. circa quae studia pigrum esse nec diligentem conuenit nec facundum.

VIII. ENNODIVS APOLLINARI.

Pro uoto militant desideriis propriis necessitates alienae, dum in gaudium nostrum aliquorum precibus exhibemus obsequium. quis non pretio propter se quaereret quod alteri sub hac occasione praestatur? debent mihi nunc perlatores praesentium debita mea et non solum me ad solutionem non [*]( t 1 fonae B 3 me] mo L1, me a fort. scientiae scientiae B 5 nondum b 6 praeasus B honere L deser∗ar B 7 oumobam B 9 quaeao nt scripsi, quae ut BLV, qd\'∗∗ (d\' in raa.) T, ut Pb relationem T 10 compntentur Sirm., conpntatnr LV, conpotatur B, copntantur PTb 11 deberem reddere Sirm. officium LPTVb sed] sed cessaui uel cessani fort. portitorem L negligentia B 12 nobis Pb pderentur T 15 colete BV1 17 connenet Bl ) [*]( VIII. 19 apollonari TV 20 militat V n add. m. rec. neccesaitates B 21 nostrorum Lx alioorom B 22 preti. B, praetio V alteris T 24 presentiam V )

48
pertrahunt, sed se fatentur obnoxios. non est incuriae quod raro a me scripta prorogantur: similia frequenter, ut nunc repperi, bona se subtrahunt. inueniant ergo huius beneficii fructum, si me diligitis, portitores, qui sicut a me ea, quae erant obferenda, exegerunt, ita ad uos, ut opinor, de scriptionis conmercio optata perducunt. domine mi, salutationis obsequia restituens deum precor, ut haec uobis in bona ualitudine porrigantur et reddatur ilico pagina, quae meam quaerat, uestram nuntiet sospitatem.

VIIII. ENNODIVS OLVBRIO.

Vix aliquando mihi ea quae diu cupita sunt ex sententia successerunt, ut sitim, quam ex litterarum uestrarum ardore conceperam, eloquentiae diuitis unda satiaret et aestus, quos expectatio longa geminauerat, adridentia labiis fluenta restinguerent. sed cur me ad uotorum adseram summam fuisse perductum, cui maius nascitur de inpetratione desiderium, dum de sermonum uestrorum flumine pectus ardescit? ostenditur mihi liquido quam sit rerum nescia mens humana, quae dum pretium propriae ambitionis intellegit, adsuescit plus amare ad quod tarde peruenit, et dum abundat in praesentia quo laetetur, magis superest quod requirat. nunc, confiteor, in litteris uestris superforaneam cautionem mei aestimator expaui, ubi dum secundis in altum loquelae uestrae portarentur uela [*]( h h 1 pertraunt B 2 similia (ia in ras.) T 3 Bubtraunt B beoificii B 4 diligetis Bx 5 offerenda LTV adj et T 6 comercio T perdncant T mihi BLV 7 ualetudine (ne ex nie corr. m. 1) V, constitutis ualitudine B 8 porregantur B ) [*]( VIIII. 11 olibrio T 12 copita B 18 Bitem B qui B s. I. 14 diutis L 15 expectio B1 restingerent T 16 perductã Lx 17 cui] an Pb maius (m in ras.) V 18 peccatus T1 ardiscit B 20 praetium B, pcium L VT nist I. quod T m. 1 pe pcium exh. 21 quo laetetur coni. SchaUus, quod letetur T, quod laedetnr (ledetur L) BLY, quo delectetur Pb 23 super foramet Ll estimator LTV 24 loquillae B )

49
prouentibus et in obsequio militaret quicquid spirat, remigium uestris dicitis deesse conloquiis. non est licita ueri diligentia sequestrata quam pingunt uerba formido. remis opus est, quotiens nullo flaminum puppes iuuantur inpulsu: his non eget cui secundam nauigationem fecit conspiratio deuota uentorum sol facibus non iuuatur nec lunaris globi claritudinem minorum siderum aliquando inlustrauere collegia. domine, ut supra honorem salutati exhibens precor, ut apud magnitudinem uestram studiorum meorum fructu non caream, postquam uobis quid cuperem non celaui, ut scriptionis operam quam hactenus protulistis stili frequentia uel ubertate pensetis.

X. ENNODIVS FAVSTO.

Meritum meum regnator caelestis si adtenderet, aut exigua bona adipiscerer aut magna supplicia et mei idoneus aestimator, quo meritis peruenire non poteram, uoto non tenderem. sed gratias illi, qui delicta nostra sic ne extollamur resecat, ut spem ad latiora perducat. domni Auieni dictionibus a me debentur ista praeloquia., qui necdum ad bonam ualitudinem reductus animum meum sollicitudinis catena laxauerat, dum adhuc inter spem et metum anxii uota penderent. naturam respiciens indicauit quo tonaret eloquio. iudicio quidem ista praeceperam et altricem nobilis metalli uenam in thesauris quos pepererat agnoscebam. sed etiam in hoc peccator euenire uix credidi quod adsequi non merebar. uerum dico teste diuina clementia, si sunt aliqui in Liguria, qui de litterarum possint [*]( 2 licit aneri B\' 3 depingunt B renis L 4 puppia B, pupee T iobantnr B 6 iobatur B 7 colligia B 8 salutationis T apnt B 10 ut] et uel uel fort actinns B 11 protnlestiB Bl ) [*]( L hanc epist. om. T, add. in mg. man. rec. hie deã cpim 14 si meritum B caelestisi V si om. B 15 adepiscezer B 17 ne] non L 18 domini b aneni V, auini L 22 indeeaait V1, indeeasuet B, indioauit Pb 98 praeeiperam B, perceperam Pb thensanria B 24 peperat B 26 glvria L . possint LPV, poesent B, possnnt b ) [*]( VL ) [*]( 4 )

50
genio et splendore iudicare, uos crediderunt in illa dictione laborasse, quam aetati praeiudicans canus iam in puero sensus excoluit. sed ista magis illis cum lacrimoso gaudio dixi, quos aut effusus sanguis albo curiae caelestis adscripsit aut clara confessio, qui secundis confirment primordia nostra successibus. uos famuli humilitate et obsequio salutans opto inter quaeuis, dum istis animum relaxatis, aduersariorum mala gaudere. nihil est enim, in quo inimicorum possimus damna sentire. hoc nobis deus contulit, quod inuidia terrena non subtrahat.