Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

III. ENNODIVS SPECIOSAE.

Quanto deprimuntur peccatores suorum fasce factorum, quibus ab oculis tollitur quicquid offertur et ne in obliuionem desideria [*]( 1 manca maim; sed fort. magna pro rem magnam dixit ut Epist. IV 16 et 27 I ) [*](, II. 7 feeri Lx 8 n T in ras. 12 ita om. T 13 auctoris B 14 cognoscator Pb 15 ea in re b 16 ego] ergo LlVl 20 iassas] nisus Pb et Sirm. ∗actenus L h eras. 25 in om. L Y angustom B1 ) [*](ID. 28 depremuntur B 29 MuLtis L i eras. tolletur quidquid B desideri fmittantur F1 ut uidetur )

42
mittantur, uicinum fit nec contingi licet omne quod cupiunt! ad Ticinensem urbem uotiuam susceperam necessitatem et molesti itineris uniuersa transieram, existimans hoc sacerdotem credere suis imperiis inpendi quod meo militabat affectui, cum subito circa metas uotorum summo labore petitus iam de area fructus effugit. pro dolor, qui me de epistolari alloquio ad tragoediam uocas! muros uenerandae post religionis loca propter te ciuitatis aspexeram, iam grati parabam uerba conloquii: uereor dicere quod remansit, ne loquendo cogar denuo sustinere transacta. inlustrem uirum Erduic, quem me tu, ecclesiae decus, desiderare feceras, inprouisus oculis casus ingessit. ibi comites mei uidere quid peterem: ibi animi mei aestus innotuit, quem ante sub praedictae claudebam umbra personae: nesciui occultare . per caritatis tormenta quod uolui nec fucis aliquibus colorare conscientiam. maerentem me ad domum reduxit qui prolixioris itineris causas incidit. fatigationis meae fateor conpendia non amaui. ecce contestationem diligentiae meae et mentis adserui. uestrum est, si uera dixerim, uos interrogare et animum meum affectionis uestrae aestimatione cognoscere. domina mi, saluto et deprecor, ut libens per praesentium portitorem suggerenda cognoscas.

IIII. ENNODIVS OLVBRIO.

Nulli dubium est inter prudentes sacrae fidem promissionis inpleri et amicitiam, quae fertilibus est maritata fomitibus, fructuum nobilitate gaudere. ego conscientiam uestram appello [*]( e 1 contigi B 2 ticinensS T nensS in ras. m. 2 urbe T in mg. add. m. 2 susciperam B 3 uniuersi LPV\'b aestimane Sirm. & circa] contra b 7 traquidiam B, tragoeidam L uenerande B 10 erdui BLPTV, ergo b: em. Sirm. me tu] metua B sed a corr. uidetur 11 comitis mei B 12 mei om. B 13 persone B 15 consciam T in ras. m. 2 merentem BPTV prolezioris B 16 conpedia B 19 afflictionis L mi ex m T corr., mihi BLVb, michi P 20 presentium B ) [*](IIII. 23 olibrio T 26 formitilibus B 26 fruct∗ũ L u eras. nobilitare T )

43
iam statutis fidelibus obligatam: ego tamquam de bonae arboris reditu, ita de caritate mutua idoneus carpo poma possessor: nulla partium in aucupio discessionis quod fieri uoluit neget inpletum. apud deum uotis aut supplicium debetur aut praemium. ego in me religiosi, in uobis nobilissimi consideratione propositi ad effectum inter nos concordiae aestimo peruenisse quae coepta sunt, nec adulescentibus gratiae et in nouam lucem erumpentibus frugibus uerborum potui negare commercium, cum culpa dignus sit qui in uicinitate positus noluit primus incipere. in hac ergo parte pudoris uolens uitare dispendium nolo euadere opinionem temerarii, dummodo ad effectum me ostendam peruenisse perfecti. opportunissimum portitorem sarcina inperiti sermonis oneraui affectu delinquens, per quem qui peccauerit et ueniam meretur et gratiam. rogo ergo salutationis effusissimae debitum soluens, ut, si me cordi habetis, de uberrimi ostendatis directione conloquii, quia sicut amoris elocutor et copiosus adsertor es, ita nescis alicui blanda uerborum fucatione deludere.

V. ENNODIVS LACONIO.

Numquam inter amantes silentio bene multatur offensa: grauius inuentorem percutit uindictae nouitas quam errantem: nefas est pro emendatione culparum culpas adhiberi, dum studio curationis qui medetur aegrescit. uolui taciturnitatem quam circa me hactenus mei inmemores seruastis imitari, sed homo lenis animorum fortium non potui aequare contemptum. uictus [*]( 1 obligata B, oblegatam LTV tanquam T 3 quod fieri noluit V in ras. m. 1 7 cepta PT, concepta L aduliscentibus B 8 comercium PT, commertium V 10 dispendiam B 11 affectum LT, effectam V corr. m. 1 12 oportunissimum BLPTYb 13 boneraui Tl 15 effusissime L corde fort. 17 cupiosus B nescit B uerborum] sermonum Pb 18 diludere B V. 20 lacon.io L 21 amanHtes L te fort. eras. 28 *mendatione B ad.iberi L h eras. 24 midetur V1 egriscit B noluit T 25 actenus B 26 lenes B, lenia b et Sinn. equare B )

44
sum naturae fragilitate, confiteor, et quod uos credo conputare inter uitia plus amando stili abstinentiam effusa loquacitate pensaui et longi dolorem silentii sermonis ubertate conposui. expectans quidem a uobis praeuium munus in litteris, sed nolui mihi ipse, dum diu taceo, negare responsum, aestimans, quod loquendi formam dare nisi loquendo non possem. proinde, domine mi, salutationis debendae obsequium soluens perlatorem praesentium ad uos specialiter destinatum solita dignatione suscipite et sublatum de consuetudine scribendi usum reparate, ne in damnum gratiae parcitas contingat ista uerborum.

VI. ENNODIVS POMERIO.

Quousque tantum licebit abstinentiae? quousque fama nobilis epistularibus destituta conmerciis ueterescet ? nolo euadere opinionem temerarii, dummodo ad notitiam possim peruenire perfecti. uolo esse paginarum praeuius destinator, ut Galliarum bona ad Italiam migrent sine ullo formae suae translata dispendio. an forsitan putabas te in quocumque loci delitescere, quem scientiae lux longe positorum monstrabat aspectui? et nisi me in laudibus tuis domestica quidem relatio, sed per inperitiam sui pauper angustet et amplissima meritorum tuorum praeconia relatoris artet exilitas, utriusque bibliothecae fibula perfectionis ex gemino latere uenientis partes maximas momordisti, procurando ut tali ingenium tuum saturitate pinguesceret. taceo summam caelestis conlatam beneficii et dotibus sine humano adiutorio supernis instructum. recte enim hoc aestimatur uenire de superis quod inter homines nullo constat [*]( 1 conpotare B 4 exspectans V non uolui B 7 mi PT, mihi BLV 8 distinatum B 10 contigat B berborum Bl ) [*](VI. 13 abstinentiae B, absentiae LPTVb 14 distituta B, t U destitna V commercium T ueterescit B 16 praeius L 18 dilitisciTe B, delitiscire L corr. V, delitiscere LlT 21 angustit B\' ut uidetur 22 relatoris B, perlatoris LPTVb bybliotheeae BV (sed V y in ras.) 23 partis Bl 24 pinguisceret B 25 summam] ecclesiam add. B et] et te fort. )

45
exemplo. sed haec melius secuturis uita comite censeo reseruanda temporibus. ad illud uenio, in quo me seiunctissimus instruxisti. quantum habuit praesentium portitoris sancti Felicis adsertio, in epistulis meis sine cura dictatis Romanam aequalitatem et Latiaris undae uenam alumnus Rhodani perquirebas. sollicitus credo scrutator et diligens quid lima poliret inuenit, dum per infabricata uerba discurreret. nescimus qua quid mente homo legerit quod hac profert deliberatione sententiam? maxime cum scriptum sit: ipse parens uatum, princeps Heliconis, Homerus, iudicis excepit tela seuera notae. rogo et si indigenis et inter studiorum suorum palaestra uersatis fulget latinitas: mirum dictu, quod amat extraneos. periclum facere de eloquentiae pompa non debeo nec praesumo qualiter quis ualeat experiri, cum professionem meam simplici sufficiat studere doctrinae. si me tamen quondam studiorum liberalium adhuc nouitate gaudentem aliquis tali dente tetigisset, parassem uel quod ad excusationem esset idoneum uel quod non puderet obiectum. nunc uale, mi domine, et circa me ecclesiasticae magis disciplinae exerce fauorem. scribe uel manda Melchisedech parentes quos habuerit, [*]( 10 Claudianus in Aletium Carm. min. VI (LXXIV) ns. 13 (= II p. 140 lo.) ) [*]( c 1 hac L, hae V saecutaris B 3 instrux|∗insti L felices B 5 alumpnus PT rodani BLPTVb 6 polliret P, T polleret b 7 infabicata B bene scimus maiim qua quid T corr., quia quid LPTlV, quia quid qua B b 8 quod T in ras. m. 2 10 Homerus] umerus B 11 excipit B note BT, no∗te L, sui b 12 rogo et si] raro si et fort., cf. Wiener Studien II p. 244 indigenis scripai, indigenas BLPTVb palestra BLPTV uersatis L, uersatus BV1, uersatos PTV corr. b tl 13 fulgit BV (g ex c corr.), fnlit L lanita∗∗s L ti eras. et ti s. I. n add. m. 2 quod B, quod V (si alio atramento supra scr.), quod si T, uel Bi L, quid Pb 14 facere om. L\' 15 ualeat] debeat Pb professiomem B1 17 nobilitate Sirm. 18 excussationem L\' 20 fauorem LT, fautorem Bb, fautorem V, fouerem P 21 mandata V melcbisedhaec L, melcisedech B )
46
explanationem areae, circumcisionis secretum et quae propheticis mysteriis includuntur. ista quae sunt saecularium schemata respuantur, caducis intenta persuasionibus, telae similia Penelopae. v