Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Nemo peritiam pomposa elocutione condemnat nec spernendum cum pudore ducit esse quod sequitur: sui inpugnator est quisquis elucubratis sermonibus linguae cultum praedicat abiurari. ego tamen in epistulis magnitudinis uestrae diligentiam semper, non uerba pensaui nec adiutricem malitiae facundiam maius pretium habere censui quam simplicitatem, quae infucata fronte secretum mentis enuntiat. hoc in sanctis hominibus et amaui semper et colui. ago nunc atque habeo gratias, quod [*]( 1 eius T 8. I. m. 2 2 licit Bl 4 prolatoris B\' praestis B iouamenis B 5 merewtar (re? eras.) L 6 benificium B iouat B 7 occSsione L\' ut uidetur miminisse L\' 8 nihil Sirm. ita om. Sirm. 9 uos om. T 10 pe- culiriter L\' expectentem B eius///// (eius ? eras.) L 11 quidquid B precipit T sed s. I. m. 2 t presnmit 19 leuandum B 14 meroris BLTV ) [*]( XVII. 19 dicit Pb 20 quisque Pb elocubratia B, elucabrantis L 23 magis T cens.ui (i eras.) L 24 odiibus T 25 adque B )
Probabiles causas habeo, quibus unanimitatem uestram stili mei morsu quamuis rubigine sordentis incessam, quas, cum sis abundans naturae bonis et ingenii facultatibus locuples, purgare non possis. ego umquam credidi ad alium reditus uestri citius indicia posse perferri? ego curam mei inter quasuis occupationes illud amicis censui consecratum pectus excedere ? ecce ante oculos meos redduntur aliis paginae et amica expectatio sub omni credulitatis meae despectione frustratur. nolo litteras maiori obiurgationis felle conplere: sufficit tristibus stricta narratio. in eo adhuc animus meus quo magnitudinem tuam discedentem monuit persistit statu: uestrum est, si temporum mala contemnitis, promissam seruare concordiam. salue, mi domine, et amantem tui releua communione sermonis, ut scribendo deleas dolorem, quem uides amico per scriptionis abstinentiam contigisse. [*]( 1 uisitatis (ti ex sti? corr.) L 2 uniuereus LV1 3 ponetur B effuBissimae b, effasissime BLPTV 4 dominos V\'b 5 amantes BT7, amantis LPTlVb 6 obtabilem T ) [*](XVIII. 8 ioanni LT 9 unianimitatem BLl 10 rubiginae B 11 habundans PT et om. LP locupee L 12 unquam T, nunquam b redditus L 18 proferri Ll 14 illut B amiciciia (ciciis in ras. m. 2) T censni con T in ras. m. 2 16 crudelita,tis T1V1, credelitatia LV2 dispectione B 17 obiurgationis maioris litteras T 18 magnitudinis T\' 19 mouit V 20 contemnetis B, contempnitia PL 22 uidis B )
Abundo gaudio nec clauda laetitiae meae fides est ideo aliqua per diabolicam inspirationem nasci certamina, ut tu, qui te ultra emendationem omnium protulisti, triumphi honore gratuleris. non est, ut uideo, effeta Liguria: nobilitatem pariendi nec in temporum extremitate deposuit: inimicum uitiis adhuc et in cineribus nutrit incendium, in cuius fauillis ultrix criminum flamma non moritur nec hostis errorum ignis operitur. quam timui ne uelut exhausta cessaret, dum epistulae uestrae frontem alienis fuscatuam praestigiis sollicitus trutiantor aspicerem, more parentis adtoniti, qui cum carum pignus ad bella transmittit, nec de explorata esse patitur uirtute manifestus. ad incrementa sollicitudinum triumphos filii numerat non quietis: plus expertae metuit felicitati cui formidinem ministrat affectio, quia ignara cautionis est mens instituta uictoriis et in acie amor laudis salutis obliuio. tropaei gustus abdicari imperat lucis affectum: sapor uitae illos tantum possidet, qui de conflictibus uenientia bona nulla didicerunt: semper ad gloriam iungitur quod de incolumitatis propriae cura decesserit. sed mihi in praesentiarum supersedendum est huiusmodi scriptione. non sunt militis nostri plus praedicanda quam adserenda certamina. ubi iaculis opus est, uerba nil conferunt. licet promulgasse sententiam meam fuerit, dum uestram praedico, et hoc sit respondere quod responsa laudare: dei tamen opem precatus obsecutura fidei uerba subiungo, ad [*]( XVIIII. 2 ennodius om. T 3 habundo PT letitiae TV fidis B 6 effe∗ta (c eras.) V, affecta b leguria T1 7 uiciis LTV 8 nutrit] mittit T in ras. m. 2 9 hostilia fort. operitnr ignis T 10 ex.austa L 11 frontem ure T trncinator LiP, troeinator B 12 parentis (p in ras.) V 18 manifestas B, securus LPTVb 14 triomphns B fili B 15 ezpertae Bb, experta LPT, exparte V (a a. I. add. et pa in pe mutauit m. I) 17 tropei B, trophei LPTV 18 possedit B 21 dicesierit T\' 23 iacnlis ex iacutu L 24 meam sententiam Sirm. 26 praecatns B )
Dabis ueniam quod celer rescripsi, quia aetati adhuc debeo indocilem festinationem. uos maturitas et pondus decet. proinde credentem fouete et nugas meas a publico rigore subducite, quia si pagina nostra res crepera atque anceps est, iussionis uestrae se tuetur patrocinio, ab hoc quod nemo imperata fastidit. uale ergo dicens legenda commendo: fiet etenim ut posthac bene accepti ad parendum delenificae oboedientiae stimulis incitemur.
Quater ad magnitudinem uestram scripta prorogaui et adhuc tamquam deses accusor. lingua militauit affectui: adsituitas diligentiam non meretur. credo portitoris aut neglegentia aut inuidia ad hanc me offensam fuisse perductum. ecce tamen scripta multiplico et pro uoto uestro prosperitatis meae indicia faciens de uestra cupio felicitate gaudere. salue, mi [*]( 1 peregrinantis B proinde Sinn. 2 perisse (er in ras.) B 3 liberari B 6 occisione Lx, occasionem T\' ) [*]( XX. 9 ennodias om. T 10 caeler BLV, sceler T 13 res crepera] retia (recia T) parat PTb adque B 14 tutetur T ab ex ad L m. 2, ob fort.; cf. Epist. IV 31, VII 24 15 dioena ergo T 16 dilenificae BLV 17 stimulia] famulis V ) [*]( XXI. 19 ennodius om. T 21 desis BLTXV 22 negligentia BT )
Superuacuis ad beneficia laborat inpendiis qui solem certat facibus adiuuare. gratiae plenitudo abiectione non indiget, nec ulla requirit conmendationis augmenta quem ad amicitiarum cumulum merita pertulerunt. inlustrem et patricium uirum Albinum parentem uestrum stili mei cura prosequitur, cui per paginam non inpendo necessaria sed uotiua, et quamuis utilitati eius nihil adiciam, amorem tamen mereor, quod praedicti iussa conpleui. uenerabili ergo domino obsequium salutationis inpertiens precor, ut circa diligentiam suam praedictus uir magnificus recipiat quod mihi, dum uos colit, exhibuit. noni enim cito amplissimum uirum ad cordis uestri esse penetralia. perducendum, quem innocens propositum suis erit apud uos dotibus adiuturum.