Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XI. ENNODIVS FAVSTO.

Quid faciam, quando rescribenda uos scribitis et pro bono praescientiae caelo uobis obsequente concessae quicquid alienum pectus potuit inuestigare narratis ? liqueto supra hominem esse duorum sic implere personas, sed ad illum referantur ista, qui praestitit. ego tamen remittere me orationem, per quam in umbram antiquus Tullius trudetur, non promisi, quippe qui acceptum quaternionem sub maiori quam ingenio meo commodabat celeritate reddideram, dum fidei seruiens quae ad profectum poterant pertinere contempsi. nihil apud me de ueneranda tunc dictione remanserat, nisi quod ad fructum, quantum aestimo, bonae opinionis reposcenti memoria furante subduxeram. nolo dicere, quale fuerit quod inuitus restitui, quale etiam quod amaui, ne manifesto credatis uos alleganda sine sui dispendio praedixisse. curis meis tamen super hac parte serenae lucis meae domni Auieni miseratio licet incipientis tamen iam probata succurrit: quandam scedulam, quae [*]( 2 canna Pb, canos BLV 3 lacrjmoso Pb, lacrimo BL V addixi fort. 9 terrqua L subtraat B ) [*]( XI. 12 qA rescribenda T in ras. 13 quidquid B 14 liqueto LPV, liquido B, liquet hoc (hoc in ras. m. 3) T, liquet b, liquet 6 Sirm. 16 praestetit B 17 antiquis B1 21 remanserat (s eorr.) L quod B, om. LPTVb 82 resposcenti B 24 amaui | aui ne (Ai in mg. postea add.) B; amoui fort. 25 haDe L 26 domni B, domini LPTVb 27 succurra̍t V scedolam B )

51
ipsi remanere potuit, ostrum mihi nobilitatis ingessit: hanc hactenus habui, inde sum et locutus et sapui. sed postquam et aliena beneficia iussus sum perdere, perlatore eam sequente destinabo, non eam in me pro peccatis meis intellegens beniuolentiam, ut quod externorum muniret ingenia bene credulus non negarem, sciens me hominibus quod inpugnat propositum cautione miscere. uerum dico illo teste, cui nota sunt omnia, a me illas mundi ore celebratas dictiones uestras, quod credo inscitia mea fieri, cuiquam dari nec tormenta conpellunt. domine mi, salutationem reuerentiae uestrae exhibens contestor, quia neque neglegentia iudicium meum neque adulatio inpugnat affectum.

XII. ENNODIVS ASTVRIO.

Propheticis oraculis sublimitas tua praestat obsequium et ad fidem ueterum sanctionum militat nouellis excessibus. prouidisti ne segnior admonitio remaneret ualitudine subtracta neglectui. scriptum enim est per dei cultores, quorum aures prudentum debeat doctrina transire, quos salsi sermonis sapore pertrahere, allegans perire monita, quae in alia constitutis deliberatione praestantur. ego tamen loco humilis, lingua mendicus solis antea necessitudinis stimulis uerba concessi et ad contestationem diligentiae prioribus litteris exhibuisub sanguinis libertate responsum. nunc male est animo, quod iniuriarum [*]( a 1 hostrum BLPTV nobilitas L hac actenus B 2 locutuset (et fort. eras.) L 3 perdere B, pendere LPTVb perlatorS B \' add. corr. 6 hominabos L1 7 miscere scripei, mieceri BLPTVb dico illo dico T 8 nec credo fort. 9 inscicia T in ras. m. 2 meo B 10 mihi BL V reuerentie ur̃ę (ę ur̃ę in ras.) V 11 neque Bb, om. LPTV negligentia B1T; mea add. T Md m.2 exp. nec Pb ) [*](XII. 14 astirio T 15 profoticis BLPV 17 ne] me PlTl senior B nalitndine sabtracta T tn ras. m. 2 18 neolectui Bl ut uid. est enim T 19 prudentium Tb debaeat L h falsi PTlb 20 pertraere B alligans B moneta B 2& exibui B ) [*](4* )

52
fructu carens sumpsisti forsitan mentita apud te urbanitate iactantiam, nesciens quod auctorem repetunt tela, quae indocilis aduersus alterum manus emiserit, quis putet contumeliam, quae solam conscientiam destinantis adfligit? inproborum natura est, hoc sentire de omnibus quod merentur et in malis solacium nusquam uidere innocentiam. tormenta sunt maculatae conuersationis non sibi credere esse participes. haec illa mente descripsi, qua memor propositi odium conpellor debere criminibus. nullum dens meus nisi de se tetigit confitentem: dum uitia incessimus, reum ira manifestat. nam iniurius sim, si stili loco uomerem sentiam aut mihi scripta conputem quae relegens non agnosco. scit enim dominus quia, si non nostro nomine notata fuisset epistula, ad quem fuisset directa nescirem. tibi habe facetias tuas aut illis reserua, cum quibus uobis sine oris officio per clandestinae familiaritatis communionem clamor est actuum. ecce salutationis honorificentiam soluens deprecor, ut in dirigendis epistulis loca tempora personas adtendas, ne quod ego ad me scriptum non conputo alterum forsitan laedat, quia aestimo te huius epistulae formulam ad plurimos destinasse et sola nominum conmutatione eam per singulos sine meritorum consideratione transmittere.

XIII. ENNODIVS OLVBRIO.

Vt tradit quaedam eloquentiae persona. sublimis, lex est in epistulis neglegentia et auctorem genii artifex se praebet incuria. [*](1 forsita V te om. B orbanitate B 2 actorem T, auctores Plb repetun L 4 distinantis B, deatinatis L adfligit∗∗ B 5 hoc B 8. 1. 6 nuaqaam (s in ras.) T, nflquam LP, nunquam b 7 participes (parti in ras.) V 8 discripsi BL quam LV1 9 den.. (e uel i eras.) V meus tx metis V m. 1 confidentem T 10 reum ex retim V m. 1, reu B manifestat ira T imiurius B 11 steli Bl sententiam LlVl 12 noatro Sirm., neatro BLPTVb 13 nomen enotata B 14 reserua∗∗ (nt cras.) L 15 clamdeetinae T 16 act∗ũ L 19 ledat B 20 commntationem P1T1 1 ) [*]( XIII. 28 olibrio T 25 negligentia BT praebit B \' )

53
in quo opere illud subducitur gratiae, quod cruciatuum testis sudor inuenerit. caminis excocta fabrilibus non flagitat salutis suae nuntius et quaesitor alienae. melius [si] in his commerciis pura elocutionum fronte congredimur: diademata simplex conloquii cultus abiurat: epistularis communio si quando affectatum decorem fugit, obtinuit. sed magnitudinis uestrae dines et elucubrata narratio mendicis limitibus nescit includi nec oris thesaurum quibuscumque artare confiniis: magnorum more fluminum riparum frena contemnit. nam dum conpositum uelamen occupationis locuples lingua transgreditur, his tantum se studiis militare significat, ad quae uel occasione perducta est. et nisi uobis quietis nostrae testimonio reipublicae gubernacula sentiremus fuisse conmissa et rem laboris uestri esse quicquid ubique disponitur uel Italiae curam didicissemus unum pectus ingressam, paene uos sola putaremus paginalis stili cura et adsiduitate macerari. deo debentur haec munera, qui et amatorem scientiae sensum contulit et limam studiorum ad oris fabricam non negauit. non sic pernix aether acta neruis arundo proscindit, quemadmodum inuenta ingenii uestri sermo describit. nulla languescit obice, nullis tardatur obstaculis, fit peruia quaecumque se illi difficultas obtulerit et mirum in modum per allegantis peritiam mutatur natura causarum: hoc facis in merito negotium habuisse quod cupias: ueritas est quodcumque pro ueritate narratis. hinc cautis iudicibus non licet repugnare. minutissimi discussores opinionis lucrum [*]( 1 subducit b cruciatum LIPVI, cruciatuam t. sudor T in ras. m. 2 3 si uncinaui 4 commertiis L V 5 simplix J9 7 DOstre T diuis B elugubrata T 8 thensaurum B 9 con- I tempnit LPTV 10 locupes L, locnpleba B 13 gubernacala//// (2 uel S litt. ercu.) Y laboria (is ex em corr.) V ueetri (i in ras.) T 14 esse mn. T quidquid B dedioessemus B, didicease- IDQS LV 15 ingressum LV1 poene B, poenae V, poenę L 16 adfiiduitatem L 18 fabrioatam L aethar L, ether JB 19 proscendit B, proacindit L * add. m. rec. admodum T in rag. m. 2 20 diecribit BL languiscet B 28 immerito T 24 narrasti fort. )
54
aestimant, si sequantur quo pertrahit oratio inperiosa captiuos. huic ego linguae, his opibus reuerentiam, fateor, . ad quam primus cucurri, debeo singularem. et opto esse plurima quae mihi ad caritatis fibulam agenda mandentur. sed quae iniunxistis de religiosis feminis Speciosa et germanis eius, male est animo quod inplere non potui. nihil enim nunc mihi cum illis residuum est familiaritatis ant pignoris, maxime quia in disiunctis ciuitatibus degunt. ad quas tamen missas ad me litteras mox direxi, quae responsum usque ad illa quibus se uiderent tempora protulerunt. ego ne magnitudinem uestram suspensam tenerem, scripta prorogaui: mox ad uos perueniet, si quid mandauerint, quod libeat indicari. nunc honorificentiam salutationis inpertiens rogo, ut mihi magis cum ecclesia sublimitas uestra si qua sunt agenda, conmittat, quia puto me in adfinium uestrarum causa uel matronae amici circa uos diligentiam pectoris non celasse.

XIIII. AFRIS.

Lucrum forsitan putaret inimicus, si inter pericula, quae Christianis indixit, credentium animos subegisset et perdiuersa domini grege disperso non superesset uel inter paucos a quibus possit fide perseuerante calcari. regnat adhuc ille in numero uestro, qui sibi non tam in multitudine quam in deuotione conplacuit. scriptum enim est datam Satanae potestatem, ut seruos Christi cribraret, ut quod de tritico inueniri posset horreis iungeretur, quod de paleis ad ignium alimenta transiret. ad uos specialiter dictum est: nolite timere, pusillus [*]( 27 Luc. 12, 32 ) [*]( 1 estimatnr Tl ut uidetwr quo* T ofo m mg. add. T captiaas B 2 ego] ergo Sirm. 4 fibolam B 14 si quae b 16 pec∗∗toris L, peccatoris TVl ) [*]( XlIII. 18 afria om. T1; cohortatio ad constaDtiam add. m. rec. T 22 posset fort. 28 qui sibi non tam T in ras. m. 2 24 Mtane BL, sathane PT 25 cribaret BxV1 ut] et B posset Sirm., posBit BLPTVb 26 horręis L ingnium L )

55
grex: conplacuit patri uestro dare uobis regnum. uenit inter uos gladius perfidorum, qui marcidae ecclesiae membra resecaret et ad caelestem gloriam sana perduceret. quos habeat Christus milites certamen ostendit: qui triumphum mereantur per bella cognoscitur. nolite metuere, quod pontificalis a uobis apicis infulas abstulerunt. uobiscum est sacerdos ille uel hostia, qui non tam honoribus consueuit gaudere quam mentibus. maiora sunt confessionis praemia quam nominatae munera dignitatis. ad illa plerumque etiam minoris meriti personas fauor humanus adducit: ista nisi gratia superna non tribuit. ipse enim in uobis et pugnauit et uicit, quem fides meretur et inter hominum tormenta sociari. prolixis non est opus feruorem in uobis caelestem animare conloquiis. habet incrementa sua diuinae uirtutis incendium. nec opus est eos in tropaeo iam positos adtolli laudibus, qui sine monitore uicerunt.- grauat conscientiam Christiani quicquid adferunt blandimenta praeconii. res quidem uirtutis est, quam fecistis, sed summi praemii restitutione superanda. quod tamen directis ad filium nostrum diaconum litteris sperastis, beatorum martyrum Nazari et Romani benedictionem poscentes, fidelibus non negamus. accipite ueneranda patrocinia inuictorum militum, quia et uestram iam fidem in proeliis imperator agnouit: feliciter confessionis munera consummate. dabit deus, cum ipsi placuerit, reducem ecclesiis quietem, ut maerorem, quem induxit aduersitas, pacis dulcedine consoletur. [*]( 1 grex ex rex L post cdplacuit ras. 10—12 litt. L 2 membra eccleaie T in ras. m. 2 eclesiae B 4 quod P, quot Sirm. 5 pontificales B 6 apices B infolaa B abuit stulerunt u. eet T in ras. m. 2 9 a*d (b eras.) L 11 pugna. L Q eras. 13 opos Lx ut uidetur 15 tropeo B, tropheo LP TV attollit L si L 16 quidquid BPb 19 post nostrum spatium, 8-9 litt. uacuum m V, -H. add. Pb; nomen intercidisse non uidetur diač BL 20 nazarii T, nazarqi b 22 et quia Sirm. iam] piam add. ed. Crabb. imperator. T 23 munera in muoia corr. T m. 2 consummatQ V, consumate PT, consummare ed. Labbei acum T 24 reducSin ex reducere T m. 2, reducare ed. Labbei eclesiis B merorem BPTVb, memorem L. indixit Pb 25 consuletar B )
56

XV. EVPREPIAE ENNODIVS.

Caelestis dispensatione mysterii uno tempore mihi sororis, Lupicino refusus est matris affectus, et geminae copula necessitudinis peregrinantem recipere meruit post interualla. reuixisti apud nos post dilectionis quem procuraueras obitum beneficio litterarum: uidimus amorem quasi de quadam sepultura surgentem. inauspicato nobis incolumitatis uestrae nuntius accessit auditu, quam credebamus per contemptum nostri uiuentem busta conplesse. credimus te dura perpessam, sed confiteur inrogasse durissima. quod sustinuisti commune cum bonis est, cum crudelibus quod fecisti. ubinam gentium materna hactenus cura delituit? ubi quod fratri debebatur errauit? ad longiora animus tuus quam corpus abscesserat. si te ad ultima terrarum confinia peregrinationi socia dispulisset aduersitas, illuc sequi debuit germanae fides et sollicitudo genetricis. sed in occasu solis, cui proxima fuisse narraris, frigidum pii amoris pectus habuisti. imitata fuisses aetherii sideris circa debitam diligentiam defectum feliciter renascentem et feriatum a gratia non perpetuo animum gessisses. suscepisti mentem prouincialium, quos adisti: mutasti regionem et propositum pietatis abdicasti. nam abiurans Italiae communionem, non solum circa amicos, sed etiam circa interna pignora reppulisti. [*]( XV. 4 effectus T 5 inter∗nalla B 6 obitil B supra u ras. 8 inauepecato B 9 adcessit B nostrum Sirm., nestri Pb 10 coplesse T 11 sustenuisti B, sustinuisti V ti et proxima syllaba com in rcu. cfoTin ras. 13 «actenus L, haotinus B deli|tuit L li ex le eorr. m. rec. 14 abcesserat T 15 peregrinationis ocia (otia T) LTV1 dispolisset B 16 illuc P et Sirm., illic BLTVb genitricis T 17 occasu L\' pio B 18 amores B habuistis T etherii BL, etherei PV, etberi T 20 ani. h mam om. in textu add. in mg. V m. 1 gesiassee B suscepti B 21 preuintialium V 22 abdi∗casti (s ? erat.) L, om. V sed abdi add. m. 1, abdicasse| B nam (a ex u corr.) V, ntl in mg. add. B, non Pb non s. c. a. a. etiam Y in ras. m. 1 italiam aut curam circa scribendum uidetur 23 prius circa T 9. 1. m. 2, alt. circa V s. I. m. 1 repulisti T )

57
postremo animae tibi mutatio accessit cum mutatione telluris. quam timeo quod longis incuriam tuam incesso conloquiis! quid offensa faciet quae inlaesa contempsit ? dedi iustum dolorem studiis non amantis: quae te innocentem faciant causas ingessi. sed exprobratio ista, si per se respiciatur, . aspera est, si origo eius inquiratur, omni dulcedinis melle condita. grauiter fert circa caritatem neglegentiam qui parentis silentium liber accusat. poteris errata corrigere, si praesentia non uales, scriptione multiplici. salutis ergo gratiam praesentans quaeso, ut mei memineris, qui preces tuas circa communem filium et uota praecessi. ante enim quid debuissem consideraui, quam quid uelles agnoscerem. tu deum religione placa et precum circa nos adsiduitate conpone, qui intentionem meam in eius profectum et cordis secreta respiciat, ut quod ego labore polliceor ille praestet auxilio.

XVI. ENNODIVS FAVSTO.

Par quidem fuerat sublimi uiro Pamfronio commeante ministerium paginae ad uiui sermonis officia transferri nec illum epistulari fasce onerari, quem non tam uerba mea contigit nosse quam studia. sed eius in his officiis manus dantur imperio. postulat adiutricem paginam latentium scrutator animorum, et ideo, ne quid apud eum nostri deesse contingat obsequii, scripta concessi, etsi commendationi non necessaria, [*]( 1 mutatio adceesit B, ảccescit mntatio LV cum mutatione (cum in rae. m. 2) T, commutatione b 2 innecesso B 3 effensa T IU sti inlesa BV dedi P, dedisti b 4 innocentem innocentem B 5 ezprobatio T1V respicitur Sirm. 6 inquiritur Sirm., inspi- ciatur Pb omni] dl T ducidinie B 7 negligentiam BT 9 presentas L 11 consideranti T\' 12 uellis BV 13 praecum B adsiduetate B ) [*](XVI. 18 panfronio T comeante T 19 pagine T 8. I. m. 2 20 bonerari L2T V, honorari BLl contegit B 21 studea L\' 22 postolat B 23 ideo L quit T\' contigat B 24 obsequii. T )

58
praeceptis eius adcommoda. quibus enim sermonibus prosequendus est cui totum magnitudinis uestrae licet sperare de gratia ? ita eueniet, ut angustiora sint supplicantis uerba quam merita perlatoris. quid enim praestes iuuaminis illi, pro quo quantumuis poposceris, plus meretur ? ergo ad stili exercitium iunguntur haec, non ad beneficium conmeantis. iuuat animum sub quauis occasione uestri meminisse, licet nominato scriptione nil tribuam. ecce tamen quia ita iussus sum, illa quae praestantur extraneis insinuationis dicta subiungo. iuuate uos peculiariter expetentem, fiduciam eius dignatione roborantes: quicquid spe praecipit inueniat, ut si meritorum suorum angustus aestimator est, ad me referat quicquid fuerit consecutus. obsequium salutationis inpendens supplico, ut crebris me releuandum ducatis adfatibus, cui inter maeroris sarcinas nullum praeter oris uestri solacia potest esse subsidium.