Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

III. FAVSTO ENNODIVS.

Acta est causa desiderii mei beneficio querelarum: meruit inpudentia quod negabat urbanitas. diligentiam sancti pectoris, [*]( 1-debram iB 2 in \\B, om. LPTV gimnasiisT, gemnawM aB 3 nuquam LV 6-cometee B, cometem P, aomitom b Bydos : T b 7 ego BLPTV, ergo b iaprobus. B, improbqs LTV 8 fidatia LT nentus B 10 pacud ferratis L 12 amantes B, amantis LPTVb prouocentem B proccacitatem b dampna LP 18 medii T sinebusB, senibus V corr m 1 14 circa] cura T conticifiee B praeualis lB 15 multttur B, multemusLPTV, mulcemur & loquatitate-L J6 ierte- Bnari b is imparem LTV ut solent ^19 dominum BTb finola B quaemrellasB 20 studes B o in ras. ) [*]( III. 22 Ennodius Feusto b i quaewllarum B 24 impudentia LTV )

5
quam artifex silentium tegebat, elicui: taciturnitatem, quae ad fomenta ardoris mei parata fuerat, terminaui: prorogando uiles paginas pretium uincentis accepi. sic usuram cultori uexatis reddit uber terra cespitibus et feturam nobilem de singularibus parturit gleba germinibus: sic ad uocem unius hominis montium secreta respondent et dum angustus clamor uincitur, ualitudinem suam elementa manifestant. euangelicis tali facto obeeeutus oraculis frustum de praecepti sam ueritate sortitus, cuius declarat instructio, quod pulsanti saepe surgat et tribuat deus; si non propter meritum, uel propter inportunitatem. facessat posthac infidelium male cauta discussio: integritati sententiae periclis praesentibus idoneus mihi testis adstipulor. frequenti oratione optata promerui: concessum est precum adsiduitati quod negabatur examini. debeo uobis amicitiam, querimoniae meae, quas, dum uotis effectum tribuitis, plus amabo. fuerit licet origo uestra a iusto dolore ueniens, frequenter a uobis, postquam praestitistis, etiam inlaesus incipiam. delenificam allegationem amplexus epistularis alloquii ago atque habeo gratias, quod me diu tristium noluistis esse participem. fecistis hoc forsitan uoto et studio consulentis: sed adscribo peccatis meis, quod maioribus, dum temperatis alloquio, sum iactatus angoribus. mihi uni in aduersum prouisa contingunt, dum grauiora semper in maerore aestimo quae tacentur, quia credo quod de mediocribus saepe communicentur uerba languoribus, cum proximitas funeris imperet silentia cito [*]( 2 fuerant L 3 precium LT, praetium B ogoram B s rtJI. 4 ueiatiB B uber om. b et simu caeepitibus B, cospistibus L\' 7 elimenta B, aelem«ita LV, et eiementa P b 9 sortius L\' 10 deui et tribuat LPTVb importuBitatem LTV 11 dacuaio hl 12 sententise sine Pb periculia PTb idoneis B 13 aetipulbr LTV 14 assiduitati 1TV 16 quaerimoniae B quas B, quamLPTYb tribuitesB 16 orago L\' 17 illenu T 18 delenifica cft T epistolarii T w rGl. m. U eloqull LPTVb 20 fecissetis 11 21 ascnbo LTV 22 iSfhi T et tie saepissima 23 merorv BLTV 24 cemuneoMtw T 25 langoribus BL\'r )
6
rumpenda. deo gratias, qui ea quae dura aestimantur clementia bene uertit et quae ex merito nostro uentura collegimus ex sua facit miseratione transferri. uoluissem tamen talem circa paruitatem meam dignatio uestra tenuisset affectum, ut quem comitem saepe gaudiis adhibuistis cum eo elegissetis etiam aduersa partiri. an putatis tale beneficium in acceptum me esse relaturum, si ab aestibus pectoris uestri tamquam male fidelis excludar? non est, ut uideo, apud uos mei ratio dispensata consilii. ego mihi perire gratiam puto, nisi eam rerum omnium uobiscum communicatione nutriatis. desinite, quaeso, in hac mihi parte consulere uestra inpendio uerba cupienti cui si uotiui negentur affatus, fatiscam, ut terra cui caelo nihil liquitur nec uenas suas suco bibuli humoris infundit, unde innatis alimenta culmis exhibeat et ad falcem grauidas aristas adducat. ut piscis aqua abstractus uitalibus indumentis priuatus extinguitur, sic ego subductis alloquii uestri fluentis interimor. quaerant alii quod delectet, ego res ad animam pertinentes expostulo: mihi non tam delicias uerba uestra pariunt quam salutem. rem fateor nullis coloratam fucis, nullis nebularum depictam mendaciis, quia non sum simulandi artifex: decerptum aliquid uitae meae censui, dum tacetis. male uos fideles adseritis, si ad aures meas generaliter deflenda per uos deferantur incommoda, quasi nescire alicui Christiano liceat malum, cui Roma subcumbit. barbaras nationes et a nostro limite toto pene orbe discretas, continuis haec conicio lamentis ingemescere et ad solacium nostrum lacrimas commodare. huius rei magnitudo uestra adhibere se indicem fugit, ut in [*](1 existimUltur b 2 colligimus T 3 quod talem Pb 7 eetibus B peccoris T tanquam TV 9 gratiam perire T 10 nutriaris LlT designite Pb 11 impendio LTV 12 qui b fatiscam B, fatiscat LPTVb 13 nil T liquitur B, linquitur LPVb, linqui*t T saooo Tb umoris L 15 aristat Lx ut uidetwr 16 udstria B fluentis B 8. I. 18 dilicias B 20 non] si//// T 21 decertum L 22 asseritis T, adseretia B, aagerimus Pb 24 subcumbet B, \'succumbit LPTV 26 discretas B, diuisas LPTVb conitio T 26 ingemiscere TPb solacium BPT, solatium LV 27 ad*ibere L h eras. iudicem Pb )
7
perniciem meam fallacium nuntiorum diabolica cum securitate uota mentiantur, ut non sit ad cuius ueritatem post fabulas redeam nec qui animum meum ueri demonstratione sustentet. caue faxis, mi domine: uobiscum mihi alia res est: aliud fori ius, aliud triclinii. audiat te quae in conuersatione publica didiceris familia domestica retexentem: subiectorum animos et fideles ut putatis mentes relationum uestrarum cibis alite, ne ieiuna amicorum corda talibus ferculis inpasta moriantur.

IIII. FAVSTO ENNODIVS.

Anagnostici fidem secutus et suadae orationis sapore prouocatus, pene uitium esse credidi rem uirtutis et dum plus sermonum diademata credo ualere quam conscientiam, culpam quam mens non agnoscebat incurri. non sic ceruis sibilo artificibus insidiis blandus uenator inludit, non ita pinnarum mentita formidinem discoloribus fucis ultro expetenda retia manus magistra conponit, quemadmodum me captum et sponte capistris ora porrigentem magnitudinis uestrae tenuere sermones. commissi nescius uobis inpugnantibus diu utrum essem innocens inquisiui. aliud sentiebam de epistula uestra, aliud de proposito meo. quis rogo fuit patrandi sceleris tam uenustus admissor, qui purgationem crederet, si alieno se fateretur praecepto suo [*]( 1 pernitiem T; tyUdbarum ci et ti permutationes in hill codici- bus non infreguentes quas T et L aoK exhibent imm ubi momenti esse uidebatwr non notaui fallaciam L 2 ad B 8. I. 4 aliud fori ius aliud b, alia fori uis (ius BL) alia BLPTV 5 triclinis L\' conuersationem B 8 inpa«Msoha L sta eras. ) [*]( IIII. 11 anagnostici Sirmanagnistici BLPTV, amici b, anagnostae uel anamnisti coni. Schottus in mg. suade B, suaoae LV, suaue PT\', suaui Т\'b orationi T 12 poene B esae credidi rem B, eese crediderim LTV, crediderim esse Pb, credidi rem esse coni. Sirm. 14 sibylo LV 15 illudit T et sie plerumque 11 pro 01 formidine Pb .16 manus om. B magistra manus T ) [*]( I conponet B vl7 capists T 19 nobis om. B impugnantibus LTV 20 epistola LTV 21 uenustus scr. Sirm., uetustus BLPTVb. )

8
militare flagitio, cum nemo de se confesso iuste credere possit crimen alienum ? sed credo iuris et legum expertem fuisse personam et sola calliditate conpositam, cui etiam imitandi in scriptione aliena imaginem ueritatis usus indulgeat et proprietatis simulacrum lenocinia pudenda concilient.\' nolo cuiusquam nomen incessere nec contra conscientiam accusantis subire personam: sufficit pudorem meum in statione constitui: alios iactent incerta uentorum. ego tamen, etsi imperare talia calcaribus amatae lectionis adigerer, patriarcharum me imitatione defenderem. furto Iacob primogeniti fratris uicit aetatem, cuius beneficio principatum obtinuit, quem natura non dederat. Dauid dum lustraret deuia studio fugae et angusta terrarum, propositionis panibus famem depulit et contra legis uetita, quae minores habet aculeos, esuriem corporis effugauit. ego inediam, quam de diuinis libris anima inpastus conceperam, marcentibus diu debui tolerare uisceribus, donec concepta lues ad\' uitalia secreta percurreret. Daniel propheta, diuina dogmata regiis subduxit penetralibus, quae ad instructionem suam pudicus et imitandus raptor adiunxit. quid iuuat ire per singula, cum ad munimen inpugnatae una sufficiat de commemoratis persona conscientiae P quae tamen uerecundiae suae et naturali ut ita dixerim debilitati ante necessaria petitione prospexit. nam et si sum post negationem, qui me reum fecerim, aestimate. doctorem Libycum adseritis sublata a se pyri poma fleuisse. merito lamentis expiandum est quod cum pudoris dispendio uenter adquirit. uilia fuerint forte quae sustulit aut neglegentia aut usu aut tempestate peritura, non fuit culpa uacuus tamen iuxta apostolum raptor: carnem quam animam plus amauit. [*]( 2 fuisse∗. L 3 compositam LTV qui b 4 seribtione B alienam T usus B, om. LPTVb 5 simulachrum T I • 1 " - f u : " c eq t corr. tn, Jipocinia B M i 7 peraouam] pan T 8 iacent Pb , iixperaret alia BT 9 amataeaJB to, amate LPT, armatae ser. Sirm 12anguetia T 15 inaediam V 17 danihel BL V 18 pedicai B ,20 inpagnantae L\', impugnate T. compemoratis] numeratis Sirm. 23 sestimatae B 24 lybicum L, libicuin T pjri Sirm., peri BLPTYh; puero Schot. 26 acquirit Vb negligentia LTV 28 amabit BLPTVb )
9
Tobias propheta huiusmodi commissoribus occurrit et diuina uoce testatur dicens: non licet nobis aliquid manducare furtiuum. cum dixisset manducare, non dixit: non licet nobis aliquid lectitare furtiuum. Iosiam, ut narrat historia, subrepta papyrus instruxit. ego homuncio hoc non facerem, quem uos contra ingenii uires ad scientiam diligendam uerborum stimulis foditis ? sed reuertor ad uirum optimum, praefati, quantum scribitis, sceleris admissorem, qui in utraque parte fidem uiolans nec uos securitate nec me facti, si scripsi, perfectione donauit. contingat mihi salua magnitudine uestra coram posito secundum mandata dei tanti uiri, prout habet animus meus, terga mulcare.