Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXIII. ENNODIVS SENARIO.

Perdit affectio ualitudinem silentii debilitata torpore nec ad usum suum diligentiae cursus exuberat, si nudetur communione conloquii. muta caritas pene repraesentat speciem non amantis, et odiorum simulacrum est non aperire quod diligas contestatione sermonis. ista sublimitati tuae coram positus intimaui, cum ad solacium absentiae meae litteras promittebas. at nunc quae animum uestrum mei inuasit obliuio, ut nullas [*]( 3 esse] eBt L 4 exhibitur B 6 quidquid B 8 solatio LT solet] debet Sirm. 9 querellaram B 11 occupationem B\' 12 significet B replicabo V bo in ras. m. 1 14 amorem T1 Bcribtionis B epistulariae V\' (u in 0 corr. m. 1) 15 ingesto T* 16 mihi BL V 17 oblegatus B 18 iuditio PT ) [*]( XXIII. 21 ualitudine L ut uidetur silenti* L i eras. 23 pene om. T speciem T in ras. m. 2 24 simolacrum B 26 solatium BT 27 ad B )

35
per tanta temporum spatia, quae bonam ualitudinem uestram significarent, litteras suscepissem, ne de amoris credo testimonio animorum indices epistulas conuenirem? inreligiosum ergo circa amantem tui in meliorem partem uerte propositum et ad memoriam promissae fidei scripta transmitte. domine mi, salutationis debita soluens precor, ut si uos in antiquae circa me dignationis statu pagina directa reppererit, responsa mereatur, quia. puto inter nos gemina uincula disrumpi non posse caritatis et sanguinis.

XXIIII. ENNODIVS ASTVRIO.

Quae, malum, ratio est, ut ita sis parcus in gratia, prodigus in querela et exigas frequentiam litterarum quam ipse non tribuis, uiperinis oculis illud quod alter delinquit inspiciens, tuas culpas nulla falce resecando? anni plures sunt, ex quo Alpibus uicinam habitationem delegisti, senator et doctus, ubi tibi, dum pruinosa respicis iuga, adparuit inauspicata nix capitis, ubi etiam glande te uesci scriptione signasti. cuius rei fidem litterarum tuarum decora fecerunt, cum cibi huius significantia in ructu turgidi pectoris et Alpini sermonis adparuit. miror tamen, quod inter loci illius frenata glacie flumina et sine successione frigus iecoris tui flamma plus aestuat nec aliquam sortitur pectus de mansione temperiem. aetas [*]( 1 spacia LT 3 epistolas LTV 5 scribta B tranamiase L1 88 in tt eorr. m. rec. 6 mi] mihi BL V praecor BV 7 statu Pb, statum BLTV repererit T, repperit B 8 uiucula T a. I. m. 2 ) [*]( XXIIIL 12 mali B ea L t 8. I. m. 2 13 querella B et om. B frequentia B 14 tribues B uiperinis] qui p imis T illut B delinquit - l. 18 capitis T in ras. m. 2 delinquid BLP, deliquit b insipiens T 16 uicMtam B deligivta B, elegisti T et doctus] edoctus T 17 proinosa respices B apparuit LTV inauspicat* B 18 inter capitis et ubi litterae tor edoct\' eras. in T 20 apparuit LTV 22 iaecoris tui B, tui iecoris Pb plust Tx 23 aestas L deferuiscit B ) [*]( 3* )

36
deferuescit in senium: est domus quae lymphas in metalla conuertat et contra naturam gurgitibus sua lege dominetur: tu tamen inter ista sic uiuere diceris, quasi ignis tuus algoris pabulis inritetur. ego te ore parentis stimulo, quia tibi et proposito meo uocem debeo castigantis. uestrum est post haec, si eligitis litteras meas frequenter accipere, de admonitione gratulari. ego autem praeter ista cum honore salutati quae scribere possim in illa carnis quam tu diligis eluuie uiuentibus non inueni.

XXV. ENNODIVS OLVBRIO ET EVGENETL

Desiderio paginarum uestrarum facta est mihi prodiga frons pudoris, et dum tabella promittit promulgata responsum, intra uerecundum penetrale annosam continere nescit infantiam. deberem quidem sanguini et proposito silentii uenustatem, postquam spei meae fructum prima negauere conloquia. sed nescio utrum male pertinax iudicetur intentio, quae sine alterius dispendiis sollicitae per amorem experientiae pericla multiplicat. ualete, mi domini, et ad scriptionis mecum remeate concordiam, ne contra euangelii faciatis monita, si et inportunitati denegetis quod iuste forsitan inpetrasset affectio.

XXVI. ENNODIVS FAVSTO.

Votis et desideriis satisfacit pagina, quae apud amantem uestri necessitatibus alienis praestat obsequium. quam uellem, [*]( 1 in Test T in ras. lymfas BPV, limfas L, limphas T conuertit Sinn. 2 dominatur Sirm. 3 tuos B 4 irritetur LV, nutriretur T oro b et Sirm. 5 debeo uocem Sirm. 6 elegitis B litteras T s in ras. frequenter om. Pb ammonitione T, monitione Pb 8 diliges B eluuie em. Schot., ellubiae LV, ellubie BPTb ) [*]( XXV. 12 prodigia L 13 tabula Sirm. 14 uerecundii V fl in ras. penitrale B 16 colloquia LTV 18 sollicite B pericula Pb 19 uale T, ualete ergo B mei b domine P TVI (e in i corr. V m. 1) scribtionis B 20 nec T 21 quid B, quia T forsitam B \' ) [*](XXVI. 24 satisfaciat LxPTVlb . )

37
si propositum non uetaret, multorum saepe quieta titubare, ut dum dubiis uocem tribuo, debitum obnixae caritatis exsoluam! domini mei, patris uestri iussionibus inpendo praesentis scriptionis officium, cuius animus dum omnium securitati prouidet, suam quietem sub hac intentione contemnit, qui dum mala Ligurum post Mauricelli obitum nondum uidit occidisse, confunditur. recidiuis enim prouincia nostra, quasi praefatum sepulcra non teneant, laborat insidiis. aduocationem fisci dum aliqui per iniquos homines nituntur obtinere, ante uotorum copiam quid in ea meditentur ostendunt. ego quidem deliberationem magnitudinis uestrae de bono publico non celaui, adserens uos praefatam dignitatem nulli uobiscum deo adnitente conmittere. sed anxietas prouincialium totum credit posse euenire quod metuit. hanc a domno meo episcopo allegationis suscepi prouinciam, ut conscientiam uestram obsequio paginae conuenirem, ne cuius subreptio ad huius rei perducatur effectum. uos fidissimam pollicitationem solliciti custodite integritate propositi. ego salutationis officia dependens quae susceperam alleganda testatus sum. spero tamen ut quid de ea parte deliberatum sit instruar officio litterarum. [*]( 1 pposito V corr. m. 1 turbare Pb 2 obnixe LT, obnoiae B, obnoiiae fort. 3 impendo LTV; uariantes id genus ex his codicibus posthac nisi ubi causa aderat, iam no-n notaui in rebus orthographicia B solum in uniuersum secutus. 4 Bcribtionis B pronidit B 5 quietem BPb, quietam TV, quiet∗ũ L i eras. contempnit BLV 7 quasi] quia uas T 8 sepulchra BL V fisci ex feci L m. 2 12 nos Pb nobiscum Pb 13 posse ex poslst T 14 euenire posse Pb 15 obsequio uestram T 16 nec T 18 susciperam BV 19 spcro-litterarum om. b)

38
I. ENNODIVS ARMENIO CONSOLATORIAM.

Diu, frater carissime, festinante uoto consolatoriam ad te paginam non emisi, ne putarer uel mihi subducere fletus, dum uerba conpono, et in lamentationis dispendiis facere de gemitibus decora sermonum et debitum planctum per loquelae schemata dissipare, cum contra amicitiarum religionem et consanguinitatis uincula secretum conscientiae patescat hostilis, si, cum possis dupliciter defunctum flere, non facias, id est, si oculorum ministerio nequaquam iungas oris officium. ubi, dum lumina stimulis acta doloris inlacrimant, feriata sint uerba plangentis? sed ego, hominum sincerissime, qui tristitiae tuae obsequium in omni debeo parte qua ualeo, maerorem meum, in quo tibi comes sum, uolui scriptione testari, ne in una aetate effusarum interciperetur memoria lacrimarum uel aestimaret posteritas me in filii tui morte hoc solum debuisse quod solui, habens in hac uia uenerandorum exempla pontificum, quorum imitatione nobilitantur quos in umbram merita concluserunt. Ambrosius noster decedentem germanum teste afflictionis suae libello prosecutus est. quem cum recenset secuta proles, et scriptoris bene meminit et in Satyri fratris [*]( I. 3 ff kae T rkm in ras. 4 misi b putaret T flemtas Bx 6 loquellae B 7 scemata PT 8 uinc*la L u eras. patiscat B 9 si-facias om. B\' add. corr. 8. I. deflere T 10 officicm V cm in um corr. m. 1 11 stimolis B, studijs P sunt Sirm. 12 sincirissime B 13 qua B, quod LPTV (0 in V in ras. tn. 1) merorem BLPTV 14 comis B scribtione B, subscriptione T 16 fili B 17 habes T 18 nobilietantur B 20 cum-bene om. B\' quem cum-bene meminit add. corr. 8. I. et quem meminit exp. recensit B 21 saturi T )

39
eius obitu lamenta coniungit, quia eius prouisione contigit recentem dolorem ostentare, dum loquitur, et ante legentum oculos semper exalantia spiritum iam diu defuncti membra monstrare nec umquam pati ueterescere relationis fide funus, quod anni potuerunt sepelire transacti. his ita se habentibus oculorum oculorum refrena et animum, si placet, ad eius uerba conuerte, qui tibi flens consolator occurrit. amisisse te filium pene unicum et bonae indolis, quod patria non minus requirit affectio, prouinciae ululatus ostendit, cum ad solacium gemitunm tuorum suos iungens quid de eo senserit testatur uniuersitas. tu tamen inter ista quasi specialis mali pressus nece concluderis, nesciens temperandum quod per multorum dispersum corda commune est. quare ergo propriam aestimes anxietatem quam suam per affectum tuum fecere quam plurimi? tecum, ut de cognata gente taceam, Gothus adfligitur, et tu adhuc quasi solus propriis aestibus subiacens inclinaris ? instruant te, quaeso, ueterum ornamenta maiorum et a maeroris ad bonam ualitudinem intentione restituant. Abraham unicum filium morti quasi pius pater, quod maius est, laetus exhibuit et ad necem filii mucronem genitor misericors praeparauit. tu translatum caelesti iudicio quasi orbatus inquiris et quem non obtulisse sacrilegium fuit hunc oneras fletibus euocatum. in qua causa Dauidicum tibi occurrat exemplum, qui feretrum filii ouans et deo referens gratias antecessit, quod dignatio superna de uenerandi prophetae semine quem forte [*](1 opitulalmenta B coniunget B 2 recentem contigit T legentium P et Sirm. 4 unquam T ueteriscere B funiis T\' 7 qui] quia B amissiase V 8 indoles B non non nimis minus Sinn., non nimis BIT, nominis L, nominis P (is corr.) b requiret B 9 prouintiae V 10 senserit B, censent b, censeret LPTV nece] onere fort. 12 corda dispersum T 13 aestimis B 14 facere B 15 gotus BLPTV affligitur LPV, afficitur T .16 aestibus] hostibus T instruante (te om.) BlL 17 maiorum susp. uidetur meroris PT, moeroris LV(?) 19 quasi] quamuis fort. exibuit BL V 21 inquires B 22 obtullisse Bx euocat T τ̃ in ras. 23 dauiticum BLPTV 24 fili B de*o L e fort. eras. quid B\' 25 profetae L, profete B)
40
muneraretur acciuerat. tu si eius aemulator non prorumpis in gaudium, certe tempera sub aliqua praedicti imitatione maestitiam. replicabis forsitan uix ista aegris animo posse suaderi et in graui tribulatione locum non habere consilia, orbatum non respicere quicquid hortatur ad uitam, unicum desolatos habere in euocanda morte subsidium. his addas, quod frugi sobolem et quae teneram aetatem uinceret morum modestia perdidisti, allegans iuuenem tuum inmaturos annos, qui peccatis amici sunt, glorioso fine clausisse et in aetatis naufragio ab eo de portu animae fuisse tractatum. quibus ego dolorum tuorum fomentis licet maestus opponam: minus peccauit, quod inmaturus abruptus est: iunxit ad uitam perpetuam melioris saeculi quod in ista seruauit: paenitentia, quam eum egisse loqueris, etsi in ipso non inuenisset quod dilueret, inuenerat quod ornaret, quae quotiens innocentibus datur, coronam pro humilitatis affectione conciliat. ad haec respondeas: quo me uertam, frater, qui praeter lacrimas in praesenti luce nil habeo ? adiciam, dei proximitatem inuenire posse hominem, qui de hominum non laetatur: in loco filii succedere posse conscientiam, quae sanctos eius heredes inueniat. non unam ergo uiam, si audire digneris, uitae melioris ostendam, licet tua non egeat monitore perfectio nec magistro opus sit ei, quem fecerunt actuum suorum emendationes et honestamenta conspicuum, nisi tantum ut adhortationis, quam consilio tuo et prudentiae debes, fidem diligenter expendas et ad caelestium munerum affectum te reuoces, unde uitales auras et accipimus et amamus et gratum nobis fit beneficium, cuius colimus et ueneramur auctorem. ista sunt, [*](1 acciaerat T in ras. m. 2 2 tpa T in ras. m. 2 replicaei is B 4 consilium Bx 5 quidquid B in] et in r T 6 quae BLPTV, qua b 7 alligans B 10 tractum L 13 penitentia PlT et si] si Pb, etiam si Sirm. 16 conciliet BT 17 nihil b, om. L 18 de homine Pb 20 ergo unam T 21 aegeat B 22 magistrorum T act∗um L 24 debis B 25 mune celestium T mune ce w ras. te inclusit Schot. reuocis B 26 uitalia B fit BLV, sit PT b 27 colemus B actorem T et sic saepe ita L)
41
quae breui sermone dolens magna contexui, ruptam singultibus contestationem pro stili ubertate dirigens, dum muto lamenta conloquiis.

II. ENNODIVS SPECIOSAE.

Silentium meum dolor exigit, qui passus est crescere, dum de uindicta cogitat, dispendia caritatis. quid enim fieri potuit, nisi ut tacendo uicem restituerem litteras deneganti, ut contemptus circa me, qui per abstinentiam uenerandi sermonis innotuit, dum subduco conloquia, pari mucrone feriretur ? dicas forsitan uindictam inimicam esse proposito. sed omnia errata ita conputo quasi legis obsequium, in quibus uos esse contingit auctores. quisquamne culpam putet facere quod fecisti et plectendum iudicio diuino censeat quod a te processisse cognoscat? aequo ergo animo sustine quod deliqui: dum in ea re praecedis, lux ecclesiae, ipsa uoluisti. ego seruo animum, quem promisi, ut in uniuersis, si mereor, aemulator existam, cuius rei fidem, dum tacentibus uobis taceo et quod loquentibus loquor, ostendit. ad scriptionis ergo officium, postquam iussus sum, me reduxi, qui hactenus intra uerecundum penetrale quae non amabantur uerba continui, simili in paginis pariturus obsequio. salue, mi domina, bonae splendor sine nube conscientiae et ad exemplum sanctae conuersationis in longum producere et mei, si mereor, meminisse dignare, epistulari dans ueniam breuitati, quam in angustum artauit festinatio portitoris.

III. ENNODIVS SPECIOSAE.

Quanto deprimuntur peccatores suorum fasce factorum, quibus ab oculis tollitur quicquid offertur et ne in obliuionem desideria [*]( 1 manca maim; sed fort. magna pro rem magnam dixit ut Epist. IV 16 et 27 I ) [*](, II. 7 feeri Lx 8 n T in ras. 12 ita om. T 13 auctoris B 14 cognoscator Pb 15 ea in re b 16 ego] ergo LlVl 20 iassas] nisus Pb et Sirm. ∗actenus L h eras. 25 in om. L Y angustom B1 ) [*](ID. 28 depremuntur B 29 MuLtis L i eras. tolletur quidquid B desideri fmittantur F1 ut uidetur )

42
mittantur, uicinum fit nec contingi licet omne quod cupiunt! ad Ticinensem urbem uotiuam susceperam necessitatem et molesti itineris uniuersa transieram, existimans hoc sacerdotem credere suis imperiis inpendi quod meo militabat affectui, cum subito circa metas uotorum summo labore petitus iam de area fructus effugit. pro dolor, qui me de epistolari alloquio ad tragoediam uocas! muros uenerandae post religionis loca propter te ciuitatis aspexeram, iam grati parabam uerba conloquii: uereor dicere quod remansit, ne loquendo cogar denuo sustinere transacta. inlustrem uirum Erduic, quem me tu, ecclesiae decus, desiderare feceras, inprouisus oculis casus ingessit. ibi comites mei uidere quid peterem: ibi animi mei aestus innotuit, quem ante sub praedictae claudebam umbra personae: nesciui occultare . per caritatis tormenta quod uolui nec fucis aliquibus colorare conscientiam. maerentem me ad domum reduxit qui prolixioris itineris causas incidit. fatigationis meae fateor conpendia non amaui. ecce contestationem diligentiae meae et mentis adserui. uestrum est, si uera dixerim, uos interrogare et animum meum affectionis uestrae aestimatione cognoscere. domina mi, saluto et deprecor, ut libens per praesentium portitorem suggerenda cognoscas.

IIII. ENNODIVS OLVBRIO.

Nulli dubium est inter prudentes sacrae fidem promissionis inpleri et amicitiam, quae fertilibus est maritata fomitibus, fructuum nobilitate gaudere. ego conscientiam uestram appello [*]( e 1 contigi B 2 ticinensS T nensS in ras. m. 2 urbe T in mg. add. m. 2 susciperam B 3 uniuersi LPV\'b aestimane Sirm. & circa] contra b 7 traquidiam B, tragoeidam L uenerande B 10 erdui BLPTV, ergo b: em. Sirm. me tu] metua B sed a corr. uidetur 11 comitis mei B 12 mei om. B 13 persone B 15 consciam T in ras. m. 2 merentem BPTV prolezioris B 16 conpedia B 19 afflictionis L mi ex m T corr., mihi BLVb, michi P 20 presentium B ) [*](IIII. 23 olibrio T 26 formitilibus B 26 fruct∗ũ L u eras. nobilitare T )

43
iam statutis fidelibus obligatam: ego tamquam de bonae arboris reditu, ita de caritate mutua idoneus carpo poma possessor: nulla partium in aucupio discessionis quod fieri uoluit neget inpletum. apud deum uotis aut supplicium debetur aut praemium. ego in me religiosi, in uobis nobilissimi consideratione propositi ad effectum inter nos concordiae aestimo peruenisse quae coepta sunt, nec adulescentibus gratiae et in nouam lucem erumpentibus frugibus uerborum potui negare commercium, cum culpa dignus sit qui in uicinitate positus noluit primus incipere. in hac ergo parte pudoris uolens uitare dispendium nolo euadere opinionem temerarii, dummodo ad effectum me ostendam peruenisse perfecti. opportunissimum portitorem sarcina inperiti sermonis oneraui affectu delinquens, per quem qui peccauerit et ueniam meretur et gratiam. rogo ergo salutationis effusissimae debitum soluens, ut, si me cordi habetis, de uberrimi ostendatis directione conloquii, quia sicut amoris elocutor et copiosus adsertor es, ita nescis alicui blanda uerborum fucatione deludere.