XVII. PAVSTO ENNODIVS.
Si a consuetudine officiorum temperet mens amantis, ipsam cessationem sinistrum esse putat auspicium. maeroris enim ipse sibi causa est qui non semper in uicinis aestimat habitare quod diligit. quisquamne digressum ad longinqua censeat quem mente contingit? nam si spiritus res est diuinitatis in homine, prolixarum sentire non potest damna terrarum. dixi causam, [*]( 1 adcedit B rethoricam BLPT 2 scema B 4 gemtos B praecea B 5 ergo] uero T malesnda V eorr. m. 1 compeace LTV colloquii LPTV, conloquia B scribes B m 6 penicolo Bt penicolo V corr. m. 1 meadatii B (tii in rcu.) LPV uel potius (peste. P) mentem quum uideB Pb 7 uidia B mentem uncinauit Sirm., cf. Wiener Studien II p. 241 quae] qua B, qua ea fort. 8 dUcandunt B peccatoris B1 10 ezibeaa B immutabile LTV colloquiis LTV 13 actorem T 14 deuendam B 16 saltim B inpendimur BT XVII. 19 conauitudine B 20 potat B meroris BLPTV 22 quos Pb longinqua T qua ex eorr., longincam P\', longinquom b )
29
quae me faciat scripta porrigere. reddo salutationis obsequia, propter quae promulgantur epistulae, deo supplicans ut caelestis dispensatione beneficii in bona ualitudine degenti praesentia magnitudini uestrae uerba reddantur. quod recipiat tamen portitor qui alloquii occasionem praestitit, a me pro uicissitudine commendatur.
XVIII. AVIEMO ENNODIVS.
Quam bene quod uerecunde renuis feliciter imitaris et dum difficilibus magnitudinem tuam exemplis quereris incitari, narrandi pompam quam adsertor idoneus refugis ostendisti! amplector amabilem allegationem formidinis, quam in te ingenii diuitis uena commendat. nolo colendum bonis patrem in adhortationis tuae positum pauescas exemplis: ab ipso ueniunt ista quae loqueris. scio quae aurum pariat terra nobilius, cuius soli nutrita sinibus metalla plus rutilent: saepe mihi labor efficax inquirenti altricia terga fului ostendit elementi: scio quae conchae superbas pretio gemmas includant, unde ueniat lapis imperiis genium conlaturus. non inperitiae quod feci adplices, non errori. uiri fortis progenies armorum faciem inter patris agnoscit amplexus et dum naturae obsequitur, discit amare terrorem. doctorum radix Maro, uestri formator eloquii, sic animatum uerbis patris filium memorat, ut dicat: disce, puer, uirtutem ex me, et alibi: et pater Aeneas. numquid ille iam fortibus ad certamina brachiis adsurgebat [*]( 24 Verg. Aen. X 435.440. ) [*]( 1 scribta B 4 quod BLPTVb; ut quid vel praestitit et fort. reoipiat T a in raa. 5 nicessitudine B ) [*]( XVIII. 9 reDuis L n s. I. m. 2, rennnes B 10 qaaereris B, quaeris LPTVb 12 adlegationem T 14 paniicas B 15 loquęris L nobilibus B\' 16 signibus P, ignibus b 17 efficaz T x in roe. falni] flunios Pb elimenti BLV 18 concae BLV precio LPTV 19 imperitiae TV, imperlcię L 20 applices LPTV 23 fl∗∗lium V de eros., fldelium L di*cat T 24 pater B s. l. corr. 25 iam BLV, tam PTb braciis B )
30
aut uirili ualitudine inminentia putabatur bella gesturus? sed melius uirtus recentibus exemplis animata quam monitis profectum corporis expectabat. scientes rerum aquilas ferunt pullos suos in ipso uitae limine, quo ouorum tunicis exuuntur, ad solis parare radios et lucem seminis sui inmensi splendoris obiectione cognoscere. numquid est in districta probatione inpietas, cum recta sit iudicii in electione sententia? nolunt quemquam perire de fetibus, sed suos esse qui cesserint non agnoscunt. recte enim illa inter aues sublimitas genetrix putatur esse uictorum. nunc ergo tu, dulce meum, bene coepta persequere et fauente deo, ut auum nomine, ita patrem redde doctrina. non aestimes graue esse quod moneo. et quia ego te de germine censeo, tu de primordiis non pauescas. fuit et ille incipiens qui timetur, et quotiens scalpente terram digito ductus aquae per puluerem trahitur, turbidum fluit omne quod primum est. de reliquo uale, mi domine, et amantem tui frequentibus cole muniis litterarum, circa quae studia, si mei memor es, pigrum te esse non conuenit.
XVIIII. DEVTERIO ENNODIVS.
Quam uelim saepe officium uisitationis omittere, si dulcem tribuit culpa mercedem, et caelestis mandati sententiam sciens prudensque neglegere, si desideriis copiam uindicanda conciliant! mihi uni contigit de offensionis merito euenisse quod gaudeam: didici nunc tali remuneratione errata sectari. non [*]( 1 imminentia LTV 3 aquilaa ex aliquas corr. L 4 lumine TlVl corr. m. 1 quoo B tonicis BLV oxsunntur B 5 parare BLPTV, ponere b (cf. Cartn. II150 us. 8 non aliter — doctrinae radiis opponit onra parentis); fort. probare (cf. schoi. in mg. T: nota qualiter aquile pulloa BUOB probent) 7 impietas LTV 8 de fetibQs] defectibuB T 9 genetrix BP 10 oepta PT, coepita LVl prosequere Pb 13 de T s. l. m. 2 pauiscas B 14 scalpentS T 15 turbidum in turpidum L corr. m. rec. 16 uale. T mi BPaTV b, mihi LVl, michi P1 XVIIII. 21 uellim aepe B 22 celesti T mandatis B 25 remuratidne V )
31
sunt aduersa, doctor optime, amicitiarum religioni quae profero coactus in medium. immo propter confessionem dignam proposito ualitudinis tuae dubia numquam uelut ingratus optaui: quin etiam, quantum in me fuit, contra ingruentes tibi inaequalitates precum manus opposui. sed ecce quam alacer sensus est, non in prospera membrorum salute fundata ostendit pagina, in qua utraque luce fulsisti. tua, quaeso, lumina nube doloris hebetantur, cuius tam clara sunt carmina, et qui lucem loqueris, de uisione causaris? quam timeo, ne parcus in meritis tuis laudator inueniar. tibi recte adscribitur cunctis dare oculos et obscura mentium peregrino splendore radiare. ergo putas tibi ualidum non esse quod tribuis? pelle, quaeso, animo curas superflua forsitan sollicitudine aut cautione conceptas. dabit deus, ut quicquid corporalis accessit incommodi uice animae tuae per sudum rutilantis nitore mundetur.
XX. FAVSTO ENNODIVS.
Vere gratias trinitati, quam ueneramur et colimus, deo nostro, quae sub personarum distinctione et aequalitate mirabili unam nos pie iussit sentire et adorare substantiam, quae planctum nostrum uertit in gaudium, quae dolorum comites ad obsequium laetitiae lacrimas conmutauit, ut uere cum propheta dicam: quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem fletuum? ut beneficiorum caelestium magnitudini sub hac deuotione respondeam, cui contigit ante accipere [*]( 23 Hierem. 9, 1 ) [*]( 2 digna digna B 3 optaui T aui in ras. 6 non] nam Pb prospero B mẽbrorum B, menbrorum P 7 queso B, aupra quaeso scr. qua P m. 8 8 hebitanttur B loqueres B 9 uitBione T 10 asoribitur T 11 mentum L 12 triboee B animo T o ita ras. 13 superflua B, superfluas LPTVb el sollitudine B conceptus B dabet B\' 14 adceesit B inconmodi V ) [*]( XX. 17 enodius T 19 qui T 20 quae ex quam B corr. 23 profeta B 24 flet*tl L u ercu., fluctuum Pb )
32
caelestia dona quam poscere et prius quid boni euenisset legere quam quid mali minarentur peccata sentire. tuum est, dispensator omnipotens, quod de serenis pignoribus et futurae innocentiae hereditate in illa, quae praecessit anxietate, non timui, qui reductae etiam statum ualitudinis quasi stupefactus accepi et in confusionis similitudine conlocatus, quae supra meritum meum conlata sunt prospera euenisse uix credidi. uere supernae remunerationis diuitias humana mens nescit expendere. sic animo fragiles temperantur, ut prius stationem uideant quam periculorum incerta deprehendant. deus bone, in quo abrupto pependimus tunc , cum potentia caelestis, ut plenum esset paruulorum in reducta salute testimonium, plus est nostrum labefactata per meritum? dico integre et uocem quam proposito debeo nulla mendacii nube concludo (confundo uerba singultibus et sub solida gratulatione uberioribus in fletum oculis) saepe me respicere quod euasi. ubinam gentium fuimus? de qua nos ad humanam conuersationem ruina clementia superna restituit? referamus ergo strictioribus uerbis huius boni largitori prolixis gemitibus quod debemus, inuitemus ad custodiam munerum suorum quem in dubiis tulisse probamus auxilium. rogemus eum, qui scit nempe seruare quod praestitit et uirtutum suarum uiua testimonia in longum producere. talia sunt mecum circa uos uenerandi uota collegii per totam Liguriam consistentium seruorum et amicorum dei tali nititur domus sancta suffragio. preces pro serenis pignoribus sine cessatione funduntur. uerum me dicere testis est diuinitas, quae quod ipsa est ueritatem diligit, omnibus, qui de uitae possunt innocentia et integritate confidere, uestram nimis amaram esse
[*]( 1 quid T id dprr. 4 preeeasit B 7 conlata B, coll/w/ta T oc eras., conlocata LV, collocata Pb 10 peric.lorum L u eras. 11 poteatiae B 14 confandi B 15 et] ut b et Sinn. sub V a. 1. m. 1 16 aepe B 17 hnmanam] htla T a dQ; * corr. clementia T cl m ras. 19 prolexis B\' 21 seruire V i in a mutauit m. 1 correctione antea facta erasa prestitit B 22 langain V corr. m. 1 23 colligii B 24 nitetur B, nitititur L - s 25 serenis V corr. m. 1, sereni∗∗∗∗ L 28 amarum L 1 ) 33
maestitiam. sed nunc ad epistulae usum reuertor. salue, mi domine, et gerulum praesentium Bassum V. C. illa qua caros meos soletis dignatione suscipite, quia inter omnes, quibus affectus est meam propter uos amicitiam custodire, quandam praedictus arcem puritatis ascendit. iuuate ergo petitiones eius, ut fructum de inpensis capiens ad potiora praeparetur.