Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Male est animo, postquam magnitudo tua aequi obseruantissima et amicitiarum tenax in hanc meae obliuionis se uertit incuriam, ut diligentiae inmemor bona melioris saeculi, quae accesserunt de profectu honorum tuorum, fama potius quam felici epistula nuntiasset. ubi sunt illa sanctae conscientiae tuae in conuersatione ueneranda penetralia? quando inuenire potuisset relatu digniora animus de amantis hilaritate sollicitus? sed quaero, ne malignorum quispiam austrum floribus aut petulcum animal rosetis inmiserit. numquam enim sine offensa amicis prosper euentus absconditur: a commotione euenit longe degentibus tacere quod gaudeas. procul a moribus uestris malitiae facessat obscenitas. puto bona uestra me meruisse [*]( Q 1 accipero BL formidandam V eorr. m. 1 3 depręhendere i. L 5 incipientum Sirm. cognosco V corr. m. 1 6 tenere B, tenerea L 8 manifestetnr Tl utuidetur 9 soluta scripsi, solita LPTVb, saluta B, saluto coni. Schot. 10 saltem Pb, saltim BLTV ) [*](XIII. 12 ennodius agapito TV 14 obseruandissima B 15 amititiaram Bl in hanc T in ras. m. 2 17 adcessernnt B 18 sancte B 19 conuersatione Pb, consernatione LTV, consernatione amoris B 20 relato B 21 quaero] uereor fort. ne] ne forte B floribus scripsi, fontibus BLPTVb, &1. fetibus P* in mg. 22 petnlcum animal T in ras. m. 2 23 prosper B er in marg. add. deuenit T. )
Nollem, fateor, morarum causas aperire, ne animus meus sera in pacem cum laetitia reductus maesta iterum relatione turbetur et habeam tristitiae meae rediuiuum in narratione [*]( 1 quia] qua B b; Qua sermonis f. p. t. silentium ? Sirm. 2 decidentem malim delinire Bb 3 mi BT, mihi LV, om. Pb tuae om. L 4 post imaginibus plus linea dimidia erasa in B malefacta T ta m ras. colloquiis LTV 5 re] te Sirm, discenderit B poterit Pb loquellam B 6 quod] quam T contemsisti BL V 8 discendendum L\'T, deecedendum B is male] alter add. B fasces ad T 13 attolBtur LPTV ourie inter T 14 sera inclusi 16 quondam] aurea condam B 17 etiam T in ras. m. 2 18 dampno L promiu* B ) [*](xnu. 23 meeta BLPTV )
Idem est terminum in adrogantia non tenere quod in humilitate transcendere. supercilii affectus est iusto amplius esse subiectum: familiare est grauiter hiantibus nouas inuenire blanditias et grandis coturnus in eloquentia simulare formidinem uel examen metuere de laude securum. ego uero diligentiam proposito inpenderem, si sanguini non deberem. suscepi epistulam tuam Romana dote locupletem et stilum Latiarem in ipsa principiorum luce monstrantem: cui me respondere opponente manus inscitia coegit affectio, cum diu esset quod antiquauerat apud me scribendi studium spes tacendi et in locum gloriae silentium conputabat. sed nisi respondissem, nescires te esse deprehensum, quod minus fabricatis ingeniis artifici facundia et fuco Romuleae calliditatis inluseris. non aequa ad secandum uirtus est politae laminae et eius, quam rubigo possederit, nec parem conflictum usus potest et torpor adsumere. nunc epistulae breuitate contentus ad salutationis debita me conuerto, quod eloquio non potui, gratia pensaturus, reddendo amicitiam pro schemate et pompa sermonum. ecce quantum [*]( 1 aneipiti) accipienti L 2 scribtionis B 4 mi T, mihi BL Y salatem eft\'usam T ) [*]( XV. 8 arrogantia LPTY 12 neri B 13 sangoini* T epistolam LTV 14 laciarem PT 16 inscijcia T 18 conpotabat B, computabat LTV nescire L 19 depraehensum B 20 fuco BPTY, BUCO L, succo Pb romolee B eq T 21 secundam B lamminae BV 22 posaiderit B 2S epistulae V* n in o corr. m., 1, epistolae LT 24 potui BPTb, potuit L Y 25 scemate B, stemate T )
Illud fraternitas tua amori meo potuisset inpendere, quod uera liberalitate cum tribuentis conpendio proficeret et pudori, in ea scilicet parte, ut cum indices studii mei litteras iam teneres, ab scriptionis te cura suspenderes. quisquamne coloratis frontem pingit inlecebris et famam ualida inpugnatione labefactat nec manifesta excusatione contentus, male credulae conscientiae sufficere non aestimat quod probauit ? qui uario sapore conloquii edacium amicorum fauces inritat, ut dum blanda subicit, definita permutet. nam postquam me silentium amare rescripseram, quasi pro allegationis responso prolixiores paginas inpetraui et diu forte repositum post negationem meam eloquii uber elicui. quid faceres, si certamina promisissem, si studiorum tuorum feruorem quocumque dente incautus adtingerem nec mei idoneus existimator penetralia tuta seruarem ? adhibita credo aduersus me fuisset Tulliani profunditas gurgitis, Crispi proprietas, Varronis elegantia, nec in ulla inuenissem parte subsidium, cui nec illud profuit, quod scribendi contentiones, nec cum reticerem lacessitus, effugi. me etsi peritiae conscientia et dicendi uigor adtolleret, post diuersa scribentum discrimina laudem, quam multo sudore uos petitis, [*]( 1 occupatione L potui. T scribsi B 2 desidenas B ) [*](XVI. 6 cum tribuentis BLV, contribuentis PTb . compendio LTV 7 indeces B, iudices Pb 8 tenebres ab scribtionis B suspenderes Pb, suspenderis BLTV quiaquam nec T 9 illecebris T ia in ras. 10 maIae BLT 14 rescribseram B, scripseram P\'b alligationis B 15 impetraui LTV 16 aeloquii B faceris B 17 incaustus B attingerem LP TV 18 exestimator LV, aestimator B 20 crispi Bb, crisippi LPTV propriętas L uarronis BLPlTV, maronis P\'b eligantia B 21 illut B 8. 1. 23 attolleret LPTV 24 scribentium PTb petistis T )