Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XIII. AGAPITO ENNODIVS.

Male est animo, postquam magnitudo tua aequi obseruantissima et amicitiarum tenax in hanc meae obliuionis se uertit incuriam, ut diligentiae inmemor bona melioris saeculi, quae accesserunt de profectu honorum tuorum, fama potius quam felici epistula nuntiasset. ubi sunt illa sanctae conscientiae tuae in conuersatione ueneranda penetralia? quando inuenire potuisset relatu digniora animus de amantis hilaritate sollicitus? sed quaero, ne malignorum quispiam austrum floribus aut petulcum animal rosetis inmiserit. numquam enim sine offensa amicis prosper euentus absconditur: a commotione euenit longe degentibus tacere quod gaudeas. procul a moribus uestris malitiae facessat obscenitas. puto bona uestra me meruisse [*]( Q 1 accipero BL formidandam V eorr. m. 1 3 depręhendere i. L 5 incipientum Sirm. cognosco V corr. m. 1 6 tenere B, tenerea L 8 manifestetnr Tl utuidetur 9 soluta scripsi, solita LPTVb, saluta B, saluto coni. Schot. 10 saltem Pb, saltim BLTV ) [*](XIII. 12 ennodius agapito TV 14 obseruandissima B 15 amititiaram Bl in hanc T in ras. m. 2 17 adcessernnt B 18 sancte B 19 conuersatione Pb, consernatione LTV, consernatione amoris B 20 relato B 21 quaero] uereor fort. ne] ne forte B floribus scripsi, fontibus BLPTVb, &1. fetibus P* in mg. 22 petnlcum animal T in ras. m. 2 23 prosper B er in marg. add. deuenit T. )

24
nescire, quia sermonis frequentia pensabitur tale silentium. decedentem a desideriis amicum nulla delenire potest cultura caritatis. haec quantauis, mi domine, nobilibus scientiae tuae uerborum pingas imaginibus, raro curantur malefacta conloquiis, et dolor, qui a re descenderit, sanari non potest per loquelam uix erit, ut scribendo deleas, quod scribere contempsisti. sed reuertor ad propositum, a quo numquam est, si miseretur diuinitas, discedendum. deo debeo, quod prospera tua te silentium procurante in Liguria primus agnoui. perdidisti fructum studiosae taciturnitatis: bonorum felicitas mundi lingua celebratur: ignorari non potest quod summis accesserit. in honoribus illa magis amplectenda sunt quae redduntur: male ad fasces adtollitur cuius mens inter curiae sidera lucis suae suffragia non agnoscit in titulis. uenit ad uos cana dignitas [sera], sed debita. uocauit eam lingua, quam sequitur: exegit innocentia, quam habuit quondam aetate coniunctam. sed iam redeo ad gratiam familiaris alloquii etiam post offensam. salue, mi domine, et quod in damno promissi foederis neglexisti restitue ubertate sermonis.

XIIII. FAVSTO ENNODIVS.

Nollem, fateor, morarum causas aperire, ne animus meus sera in pacem cum laetitia reductus maesta iterum relatione turbetur et habeam tristitiae meae rediuiuum in narratione [*]( 1 quia] qua B b; Qua sermonis f. p. t. silentium ? Sirm. 2 decidentem malim delinire Bb 3 mi BT, mihi LV, om. Pb tuae om. L 4 post imaginibus plus linea dimidia erasa in B malefacta T ta m ras. colloquiis LTV 5 re] te Sirm, discenderit B poterit Pb loquellam B 6 quod] quam T contemsisti BL V 8 discendendum L\'T, deecedendum B is male] alter add. B fasces ad T 13 attolBtur LPTV ourie inter T 14 sera inclusi 16 quondam] aurea condam B 17 etiam T in ras. m. 2 18 dampno L promiu* B ) [*](xnu. 23 meeta BLPTV )

25
principium. paene enim sibi debet angustias suas qui earum relegere transacta non refugit. quis ad calcem perductas anxietates suas reparet intempestiui necessitate sermonis P sed uobiscum mihi et cum proposito rerum fides est, quibus debetur in replications ex quacumque causa sinceritas. patior libens aculeos reuocati maeroris, dummodo ueritati nil pereat, et ne per uitium tenerae mentis paginam falsitate dehonestem, sponte fero quod refero. sancti episcopi patris uestri prope in dubium salus deducta me tenuit, in cuius aegritudine quamuis cuncta inlacrimaret ecclesia, me tamen specialis maeror adflixit, qui eius debeo plus amori. uidi pacem ciuitatis urguente discordia urbis nostrae limina transcendentem et ab oculis nostris quasi incertum aliquod aut uagum numen elapsam. sed sufficiat tristibus stricta narratio. iam ad bonam ualitudinem. sancti patris salus optanda et diligenda respirat. nam ubi mens mea ad stationem rediit, statim iussa respexit. pueros destinaui, qui fideli me de prosperitate culminis uestri uel totius sanctae domus relatione perdoceant. pendeo rursus et inter spem et metum dubia aestimatione distringor, cui necesse est de alterius parentis esse prosperitate sollicitum. quis ad curas meas se porrigat ? quis aestus aequiperare ualeat tali diuisione distracti? sed haec ad deum iustius reportantur, cuius clementiae est uota uincere supplicantum et fluctuantibus portum parare desideriis. interim ad usum reuertor querelarum. paginas uestras ilico me suggero subsequi debuisse et ad solacium meum uel propter recentem petitionem scripta prorogari, ne [*]( 1 pene TV debet sibi L1T1V1 (corr. m. 1 in LTV) 2 non re fugit V corr. m. 1 anxiętatea L 8 reparet (i. e. reparaNt) T 4 fldie B quibna T in ras. m. II 6 meroris BPTV, meroria eso memoria? L corr. 8 noatri Pb 9 egri- » tudina B 10 meror LV, mer.or T 11 urgente T discordie V a tupra acr. M. 1 13 nagum T s. l. m. 2 14 stricta T in ras. m. 2 19 atematione B 21 saequi perare B, equipare PT, aequiparare b 24 Bsum B quqrelartun L, quaerillarum B 25 soiadum PV, solatium BLTb 26 seribta B )
26
in ancipiti de profectione uestra animus meus pependisset auditu. sed hanc credo culpam scriptionis emendari posse frequentia. superest ut diuinitas a uobis ea indicari faciat quae iuuat agnosci. domine mi, effusam salutem reuerentiae uestrae dicens precor, ut quae mandaui suggerenda adipiscantur effectum.

XV. FLORIANO ENNODIVS.

Idem est terminum in adrogantia non tenere quod in humilitate transcendere. supercilii affectus est iusto amplius esse subiectum: familiare est grauiter hiantibus nouas inuenire blanditias et grandis coturnus in eloquentia simulare formidinem uel examen metuere de laude securum. ego uero diligentiam proposito inpenderem, si sanguini non deberem. suscepi epistulam tuam Romana dote locupletem et stilum Latiarem in ipsa principiorum luce monstrantem: cui me respondere opponente manus inscitia coegit affectio, cum diu esset quod antiquauerat apud me scribendi studium spes tacendi et in locum gloriae silentium conputabat. sed nisi respondissem, nescires te esse deprehensum, quod minus fabricatis ingeniis artifici facundia et fuco Romuleae calliditatis inluseris. non aequa ad secandum uirtus est politae laminae et eius, quam rubigo possederit, nec parem conflictum usus potest et torpor adsumere. nunc epistulae breuitate contentus ad salutationis debita me conuerto, quod eloquio non potui, gratia pensaturus, reddendo amicitiam pro schemate et pompa sermonum. ecce quantum [*]( 1 aneipiti) accipienti L 2 scribtionis B 4 mi T, mihi BL Y salatem eft\'usam T ) [*]( XV. 8 arrogantia LPTY 12 neri B 13 sangoini* T epistolam LTV 14 laciarem PT 16 inscijcia T 18 conpotabat B, computabat LTV nescire L 19 depraehensum B 20 fuco BPTY, BUCO L, succo Pb romolee B eq T 21 secundam B lamminae BV 22 posaiderit B 2S epistulae V* n in o corr. m., 1, epistolae LT 24 potui BPTb, potuit L Y 25 scemate B, stemate T )

27
occupatoni subducere potui, celer scripsi. dabit deus, ut si responsa desideras, uacuum curis pulsati pectus inuenias.

XVI. FLORIANO ENNODIVS.

Illud fraternitas tua amori meo potuisset inpendere, quod uera liberalitate cum tribuentis conpendio proficeret et pudori, in ea scilicet parte, ut cum indices studii mei litteras iam teneres, ab scriptionis te cura suspenderes. quisquamne coloratis frontem pingit inlecebris et famam ualida inpugnatione labefactat nec manifesta excusatione contentus, male credulae conscientiae sufficere non aestimat quod probauit ? qui uario sapore conloquii edacium amicorum fauces inritat, ut dum blanda subicit, definita permutet. nam postquam me silentium amare rescripseram, quasi pro allegationis responso prolixiores paginas inpetraui et diu forte repositum post negationem meam eloquii uber elicui. quid faceres, si certamina promisissem, si studiorum tuorum feruorem quocumque dente incautus adtingerem nec mei idoneus existimator penetralia tuta seruarem ? adhibita credo aduersus me fuisset Tulliani profunditas gurgitis, Crispi proprietas, Varronis elegantia, nec in ulla inuenissem parte subsidium, cui nec illud profuit, quod scribendi contentiones, nec cum reticerem lacessitus, effugi. me etsi peritiae conscientia et dicendi uigor adtolleret, post diuersa scribentum discrimina laudem, quam multo sudore uos petitis, [*]( 1 occupatione L potui. T scribsi B 2 desidenas B ) [*](XVI. 6 cum tribuentis BLV, contribuentis PTb . compendio LTV 7 indeces B, iudices Pb 8 tenebres ab scribtionis B suspenderes Pb, suspenderis BLTV quiaquam nec T 9 illecebris T ia in ras. 10 maIae BLT 14 rescribseram B, scripseram P\'b alligationis B 15 impetraui LTV 16 aeloquii B faceris B 17 incaustus B attingerem LP TV 18 exestimator LV, aestimator B 20 crispi Bb, crisippi LPTV propriętas L uarronis BLPlTV, maronis P\'b eligantia B 21 illut B 8. 1. 23 attolleret LPTV 24 scribentium PTb petistis T )

28
formidarem. huc accedit, quod rhetoricam in me dixisti esse uersutiam, cum diu sit quod oratorium schema affectus a me orationis absciderit et nequeam occupari uerborum floribus, quem ad gemitus et preces euocat clamor officii. delenifica ergo et malesuada conpesce conloquii. si ficta sunt quae scribis et peniculo decorata mendacii, muta propositum, uel posteaquam uides mentem innotuisse quae feceris: si uera sunt et a iudicii lance descendunt, profundo ea pectoris include secreto, ut reuerentiam diligentiae, dum amico res integras seruas, exhibeas. mihi inmutabile cor custodiens alios demulce conloquiis. ecce epistulae modum, dum productae paginae cupio respondere, transcendi. sed non est culpa speciali plectenda supplicio, quae in erratis habet auctorem. domine mi, salutationem debendam restituens precor, ut si desideriis meis, quae de amore taciturnitatis concepi, pernix te scrutator interseris, saltem occupationibus, quibus inpedimur, ignoscas.

XVII. PAVSTO ENNODIVS.

Si a consuetudine officiorum temperet mens amantis, ipsam cessationem sinistrum esse putat auspicium. maeroris enim ipse sibi causa est qui non semper in uicinis aestimat habitare quod diligit. quisquamne digressum ad longinqua censeat quem mente contingit? nam si spiritus res est diuinitatis in homine, prolixarum sentire non potest damna terrarum. dixi causam, [*]( 1 adcedit B rethoricam BLPT 2 scema B 4 gemtos B praecea B 5 ergo] uero T malesnda V eorr. m. 1 compeace LTV colloquii LPTV, conloquia B scribes B m 6 penicolo Bt penicolo V corr. m. 1 meadatii B (tii in rcu.) LPV uel potius (peste. P) mentem quum uideB Pb 7 uidia B mentem uncinauit Sirm., cf. Wiener Studien II p. 241 quae] qua B, qua ea fort. 8 dUcandunt B peccatoris B1 10 ezibeaa B immutabile LTV colloquiis LTV 13 actorem T 14 deuendam B 16 saltim B inpendimur BT XVII. 19 conauitudine B 20 potat B meroris BLPTV 22 quos Pb longinqua T qua ex eorr., longincam P\', longinquom b )

29
quae me faciat scripta porrigere. reddo salutationis obsequia, propter quae promulgantur epistulae, deo supplicans ut caelestis dispensatione beneficii in bona ualitudine degenti praesentia magnitudini uestrae uerba reddantur. quod recipiat tamen portitor qui alloquii occasionem praestitit, a me pro uicissitudine commendatur.

XVIII. AVIEMO ENNODIVS.

Quam bene quod uerecunde renuis feliciter imitaris et dum difficilibus magnitudinem tuam exemplis quereris incitari, narrandi pompam quam adsertor idoneus refugis ostendisti! amplector amabilem allegationem formidinis, quam in te ingenii diuitis uena commendat. nolo colendum bonis patrem in adhortationis tuae positum pauescas exemplis: ab ipso ueniunt ista quae loqueris. scio quae aurum pariat terra nobilius, cuius soli nutrita sinibus metalla plus rutilent: saepe mihi labor efficax inquirenti altricia terga fului ostendit elementi: scio quae conchae superbas pretio gemmas includant, unde ueniat lapis imperiis genium conlaturus. non inperitiae quod feci adplices, non errori. uiri fortis progenies armorum faciem inter patris agnoscit amplexus et dum naturae obsequitur, discit amare terrorem. doctorum radix Maro, uestri formator eloquii, sic animatum uerbis patris filium memorat, ut dicat: disce, puer, uirtutem ex me, et alibi: et pater Aeneas. numquid ille iam fortibus ad certamina brachiis adsurgebat [*]( 24 Verg. Aen. X 435.440. ) [*]( 1 scribta B 4 quod BLPTVb; ut quid vel praestitit et fort. reoipiat T a in raa. 5 nicessitudine B ) [*]( XVIII. 9 reDuis L n s. I. m. 2, rennnes B 10 qaaereris B, quaeris LPTVb 12 adlegationem T 14 paniicas B 15 loquęris L nobilibus B\' 16 signibus P, ignibus b 17 efficaz T x in roe. falni] flunios Pb elimenti BLV 18 concae BLV precio LPTV 19 imperitiae TV, imperlcię L 20 applices LPTV 23 fl∗∗lium V de eros., fldelium L di*cat T 24 pater B s. l. corr. 25 iam BLV, tam PTb braciis B )

30
aut uirili ualitudine inminentia putabatur bella gesturus? sed melius uirtus recentibus exemplis animata quam monitis profectum corporis expectabat. scientes rerum aquilas ferunt pullos suos in ipso uitae limine, quo ouorum tunicis exuuntur, ad solis parare radios et lucem seminis sui inmensi splendoris obiectione cognoscere. numquid est in districta probatione inpietas, cum recta sit iudicii in electione sententia? nolunt quemquam perire de fetibus, sed suos esse qui cesserint non agnoscunt. recte enim illa inter aues sublimitas genetrix putatur esse uictorum. nunc ergo tu, dulce meum, bene coepta persequere et fauente deo, ut auum nomine, ita patrem redde doctrina. non aestimes graue esse quod moneo. et quia ego te de germine censeo, tu de primordiis non pauescas. fuit et ille incipiens qui timetur, et quotiens scalpente terram digito ductus aquae per puluerem trahitur, turbidum fluit omne quod primum est. de reliquo uale, mi domine, et amantem tui frequentibus cole muniis litterarum, circa quae studia, si mei memor es, pigrum te esse non conuenit.