Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Fit dominus cari gutturis hospitium.
    LXV. DE DEFENSORE CALUDO.
  1. Nesciris uotis et cordis nube recedis
  2. Ex oculis: praesens quaereris in facie,
  3. Tuque per ambages nulli spectabilis esse
  4. Calles, mellifluis toxica dans labiis.
  5. Hoc uolo quod non uis, iurans te nolle quod optas,
  6. Concutis et uariis pectora saeua modis,
  7. Hydram uerticibus, formis superare Prometheum
  8. Doctus, ut ad priscos fabula non redeat:
  9. Bella cies, spoliis crescis, Defensor, ademptis.
  10. Ad nomen currit praeda superba tuum.
    LXVI. PRAEFATIO TOTIVS OPERIS POETICI QVOD FECIT.
  1. Dum mea multiplices mens anxia sustinet aestus
  2. Et reddor uitrei mancipium pelagi
  3. Cumque procellosus refluentis portitor undae