Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Tantorum mortes cur tibi sunt epulae?
- Tubera perdices grus turdus turtur echinus,
- Non explent uterum corpora mille tuum.
- Infaustus multis, tibi felix diceris uni,
- Heres quod misero uenter erit proprius.
- LXIII. DE EODEM.
- Artubus humanis Polyphemus uixit et atro
- Sanguine distentos delicias habuit.
- Tu reddis similem scena redeunte furorem,
- Cui pastum tribuunt agmina debilium.
- LXIIII. DE EO QVI VT AMICOS EIVS AD SE TOLLERET PASCEBAT.
- Mergeret ut diuos in mortem, pabula serpens
- Contulit et uitam munere dira tulit.
- Sic quicumque meos paradisi uere labores
- Demulcet, casses conuiuii patitur: [*]( LXIII. 1 cf. Verg. Aen. III 622. 627 )[*]( LXI. 1 linguae scripsi, lingua libri sordidus Bl 2 descs scripti, dedis L, desis rell. 3 famis B laxato coni. Schattus cessu EL LXII. EODEM] EO EP OPES om. BE PAV- PERIVM E 2 epule BP 5 felix in ras. L LXIII. 1 polyfemus LV, polyfimus B 2 diatentus b 3 reddia b, reddes BLPV, reddd E similem om. E. schena BELPV, caena b LXIIII. 4 demolcet] cf. Auson. Mos. 393 cases Lx conuicii uel consilii coni. Schottus. )
- Illic discedit quem pectore gessit amicus:
577