Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Demulcet, casses conuiuii patitur:
  2. [*]( LXIII. 1 cf. Verg. Aen. III 622. 627 )[*]( LXI. 1 linguae scripsi, lingua libri sordidus Bl 2 descs scripti, dedis L, desis rell. 3 famis B laxato coni. Schattus cessu EL LXII. EODEM] EO EP OPES om. BE PAV- PERIVM E 2 epule BP 5 felix in ras. L LXIII. 1 polyfemus LV, polyfimus B 2 diatentus b 3 reddia b, reddes BLPV, reddd E similem om. E. schena BELPV, caena b LXIIII. 4 demolcet] cf. Auson. Mos. 393 cases Lx conuicii uel consilii coni. Schottus. )
    577
  3. Illic discedit quem pectore gessit amicus:
  4. Fit dominus cari gutturis hospitium.
    LXV. DE DEFENSORE CALUDO.
  1. Nesciris uotis et cordis nube recedis
  2. Ex oculis: praesens quaereris in facie,
  3. Tuque per ambages nulli spectabilis esse
  4. Calles, mellifluis toxica dans labiis.
  5. Hoc uolo quod non uis, iurans te nolle quod optas,
  6. Concutis et uariis pectora saeua modis,
  7. Hydram uerticibus, formis superare Prometheum
  8. Doctus, ut ad priscos fabula non redeat:
  9. Bella cies, spoliis crescis, Defensor, ademptis.
  10. Ad nomen currit praeda superba tuum.
    LXVI. PRAEFATIO TOTIVS OPERIS POETICI QVOD FECIT.
  1. Dum mea multiplices mens anxia sustinet aestus
  2. Et reddor uitrei mancipium pelagi
  3. Cumque procellosus refluentis portitor undae
  4. Africus ut captas me rotat exuuias:
  5. Pierius menti calor incidit, indiga serti
  6. Tempora mox cinxit laurus Apollinea,
  7. Tunc hederae uiridis rubuerunt fronte corymbi,