Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Elegit uoluit meruit suscepit amauit
- Ecce aliud dictuque nouum mirabile cunctis
- Transieram, quod quisque pauet, quod suspicit orbis.
- 90 Vix primaeuus erat, tremulis cum limina lucis
- Calcantur plantis, cum matris ab ubere raptis
- Blandior a tenero sucus subducitur haustu :
- Callida mentitum genetrix cum forte saporem
- Herbarum querulis infundit dura labellis,
- 95 Nesciat ut natus gustu cognoscere matrem, .
- Vnde subornatum sorbetur lacte negato
- Faucibus insuetis ridenda fraude uenenum.
- Istius illa fuit, cum signum contigit, aetas.
- Nam fulsisse ferunt huius cunabula magno
- Lumine, cum tantus micuisset splendor in illo,
- Quantus ia obsequium potuit tunc fundier aether,
- Cum iussus seruire uiro mortalia raptim
- Membra leuat lapsu gradiens celer ignis Olympi,
- Cornipedum pernix cursus imitatus equorum :
- Prospera non aliter puerum tunc flamma pererrans
- Circuit inlustrat ueneratur suspicit ambit.