Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Alter in hoc senium teneris miratus in annis,,
  2. Alter in antiqua iactabat stirpe parentes:
  3. Alterius contenta parum de sanguine mens est,
  4. 70 Digna referre uiri uirtutum stemmata mille
  5. Commemorat: quanta tituli tunc laude superstant, \'
  6. Vincuntur quotiens, et morum gloria uictis
  7. Parturit insignem per saecula longa triumphum I
  8. Ille pudicitiam, quae pulchro in corpore uernat
  9. 75 Pulchrior, et casta ridentem luce figuram
  10. Laudibus ad caelum portat: decus illa profecto
  11. Adtulit huic facies, quae multis causa pericli
  12. Saepe fuit: pulchrum satis est mansisse pudicum.
  13. Haec nisi de summo non dantur culmine Olympi.
  14. [*](58 Verg. Aen. III60 64 cf. Verg. G. III163 66 Verg, Aen. 1296 )[*]( 54 sedes B inempte BEP, imemptae L, inepte T 55 libe.ra a? eras.) L 57 tnmnlto B 60 eomminns BEL Y 61 uicit Pb 63 tegris B fetam B nifsten ELTY, faten B 64 catulus B 65 saenit Pb mandit Schottus, mandet B, mandat ELPTYb 66 animus V2, animi Pb 70 atemmata Pb, atimmata BELTV 74 Apulcro EPT 75 pulcrior EPT fngnram B 78 pnlerum B 79 sommo L1, sumo T olimpi BELTY )
    536
  15. 80 Sicubi contingant uel formae commoda sanctis
  16. Mentibus adcrescant, bello se uincere certant
  17. Tunc homines, funditque decus uel munera terrae
  18. Dextra animae uiuitque sibi, dum deperit illi.
  19. Haec cum multiplici populus narraret ab ore,
  20. Vna fuit cunctis sententia fixa cateruis.
  21. Turba sacerdotum uenerandaque curia saecli