Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. 75 Pulchrior, et casta ridentem luce figuram
  2. Laudibus ad caelum portat: decus illa profecto
  3. Adtulit huic facies, quae multis causa pericli
  4. Saepe fuit: pulchrum satis est mansisse pudicum.
  5. Haec nisi de summo non dantur culmine Olympi.
  6. [*](58 Verg. Aen. III60 64 cf. Verg. G. III163 66 Verg, Aen. 1296 )[*]( 54 sedes B inempte BEP, imemptae L, inepte T 55 libe.ra a? eras.) L 57 tnmnlto B 60 eomminns BEL Y 61 uicit Pb 63 tegris B fetam B nifsten ELTY, faten B 64 catulus B 65 saenit Pb mandit Schottus, mandet B, mandat ELPTYb 66 animus V2, animi Pb 70 atemmata Pb, atimmata BELTV 74 Apulcro EPT 75 pulcrior EPT fngnram B 78 pnlerum B 79 sommo L1, sumo T olimpi BELTY )
    536
  7. 80 Sicubi contingant uel formae commoda sanctis
  8. Mentibus adcrescant, bello se uincere certant
  9. Tunc homines, funditque decus uel munera terrae
  10. Dextra animae uiuitque sibi, dum deperit illi.
  11. Haec cum multiplici populus narraret ab ore,
  12. Vna fuit cunctis sententia fixa cateruis.
  13. Turba sacerdotum uenerandaque curia saecli
  14. Elegit uoluit meruit suscepit amauit
  15. Ecce aliud dictuque nouum mirabile cunctis
  16. Transieram, quod quisque pauet, quod suspicit orbis.
  17. 90 Vix primaeuus erat, tremulis cum limina lucis
  18. Calcantur plantis, cum matris ab ubere raptis
  19. Blandior a tenero sucus subducitur haustu :
  20. Callida mentitum genetrix cum forte saporem
  21. Herbarum querulis infundit dura labellis,