Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- 55 Libera te dominum posuit sibi turba perennem,
- Seruitio laudanda suo. pro quantus ubique
- Feruor erat! sancto Mundi plaudente tumultu
- Omnibus idem animus, turbis uox omnibus una.
- Sic tamen alterutrum certabant uincere uotis,
- 60 Ceu sibi cum diro bellandi cominus hoste
- Causa foret : uulgus proprio tunc sanguine uincit,
- Pollicitum quotiens fuerit sufferre pericla.
- Caspia non aliter cum tigris feta Niphaten
- Circuit aut catulos rapiendi format ad usus,
- 65 Ardet in absentes, saeuis mortalia mandit
- Membra animis hominumque necem petit ore cruento.
- Alter in hoc senium teneris miratus in annis,,
- Alter in antiqua iactabat stirpe parentes:
- Alterius contenta parum de sanguine mens est,
- 70 Digna referre uiri uirtutum stemmata mille
- Commemorat: quanta tituli tunc laude superstant, \'
- Vincuntur quotiens, et morum gloria uictis
- Parturit insignem per saecula longa triumphum I
- Ille pudicitiam, quae pulchro in corpore uernat