Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Vatis ut ingressus Pharaonis tempore regis,
  2. Adiuuit gracili locuturum uoce prophetam.
  3. Se stupuit tunc ipse, reor, bene conscius oris,
  4. Murmuris et soliti, conplentem principis aures
  5. Pondere uoce sono sensu probitate pudore.
  6. Tu famulum, tu, sancte, mone: da soluere grates,
  7. Quas debere iuuat. sanctum conplectimur omnes
  8. Ecce diem, uoluit quo se iubar indere terris
  9. Promptius et radiis animas animare propinquis.
  10. Quo gaudet mundus, cum non sint gaudia mundi.
  11. Cernis adorantem pauidos summittere uultus
  12. Vatis in obsequium? natalis tempora sentit
  13. Festa nec amissis contemnit tristis alumnis.
  14. Iste dies cunctis uitae cunctisque salutis
  15. Causa fuit, ueteris dissoluens uincula noxae.
  16. Christus in hoc tribuit decus et tutamen in aruis
  17. Ausoniis, parili populos qui mente gubernet
  18. Et gentes pietate regat: quibus auctor Olympi
  19. Pollicitus simili regem probitate parauit:
  20. Dexter ut ipse deus solio dat iura corusco.\'