Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Numina fallaci finxerunt sordida cantu :
  2. Phoebum et ter ternas dixerunt esse sorores,-
  3. Castalium laticem, uarias quoque Palladis artes:
  4. Tunc laurus tripodas cortinam tympana plectrum
  5. Narrabant: illos a ueri tramite fugit
  6. Sensus, et errantes nisus delusit imago.
  7. Nunc linguam citharae, quae cantat pollicis ore,
  8. Sperne, fides: magis, ille, ueni nunc, spiritus, oro,
  9. Cuius inexhausto reuiuiscit semper in anno
  10. Quicquid terra creat, gignit mare, parturit aether:
  11. Qui freta diffundit, solidum dat corpus in arnia,
  12. Saxa ciet iussu, metuit quem cautibus horrens
  13. Caucasus, aurito famuli cum fortia sensu
  14. [*]( 12 Apoll Sid carm, XVIII 1 18 Apoll l. c. us. 5. 20 Sedul. carm. I 11 22 Verg. Aen. IIII 366 )[*]( 1 dietora LT 2 fogam] FINIT PRAEFATIO VEKSVS add. BELPTV )[*]( 3 mentium L plangere T 4 poetas coni. Schentt 7 dtocet P 9 arce T 10 quidquid B inta T* 11 cantu T in rae. 12 phebum Nbri ter om. L 18 pallades B 14 tum Tb curtinam BELPV 15 fagat fbrt. 16 enantia T delvsit uisus libri; em. Schottus et Sirm. 11 hunc L cytharae BL1V, cythare L2, cithare EPT 19 inexausto BLPV reuiulecet B, reairescit eom. Schottus 20 quidquid B 22 quam T eantibus Tb 23 causas T hanrito libri, em. Schottus et Sirm. )
    534
  15. Corda domat: qui cuncta uidet, quem cuncta tremescunt:
  16. Fons uia dextra lapis uitulus leo lucifer agnus
  17. Ianua spes uirtus uerbum sapientia uates
  18. Hostia uirgultum pastor mons rete columba
  19. Flamma gigans aquila sponsus patientia uermis
  20. Filius excelsus dominus deus, omnia Christus.
  21. Hunc precor ut dictis adsit: qui pectora prisci