Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Sectatur matrem, quae caelo purior ipso est
- Femina, quam scimus mulierem uincere mente.
- Hic domuit puerum, mores sortitus auorum:
- Quod pudet, heu longo nobis nescitus in aeuo est.
- Huius ad abstrusas ueniat mea lampada fibras:
- Suspiret cupiat discurrat ferueat oret."
- Haec ait: et subolem fotu conplexa benigno
- Mollia mellitis artauit ad oscula labris.
- Ille uolat celeri tranans per nubila uento,
- Omnia lasciuo socians elementa furore.
- Vt stetit et iuuenem formae conspexit in ostro,
- "Tune Dionaeum tumefactus despicis?" inquit.
- "Huc, Venerem culture, ueni: qui tardius arsit
- In multum calet ille rogus, celeresque fauillas
- Restituet quaecumque pyrae subducitur arbor."
- Deprompsit iaculum, quo diuos fixerat omnes.
- Tunc pulcher teretem flexuram pertulit arcus:
- Spicula diuerso traxerunt brachia calle.
- Pennigeri uulnus praesentit dextera tactu,
- Moxque ferit, laeto factum clamore salutans: