Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Nuda per effusos respectas membra capillos.
  2. 70 Surge, age, et obstantem properanter discute somnum,.
  3. Nec te, quod turpe est, captiuum numen habere
  4. Iura pudicitiae uel lex malesuada putetur."
  5. Talibus arsissent dictis et uiscera ponti.
  6. Colligit in nodum passos lux aurea crines
  7. 75 Et naturalem concludens ueste decorem,-
  8. Mutauit formam. tunc quicquid fulget iaspis,
  9. Quae uiret in pretio pasturae ficta smaragdus
  10. Et latet in concis melior custode ueneno,
  11. Alba uenit, niueum sumptura es corpore lumen.
  12. 80 Palla per adcinctos decrescit splendida lumbos \'
  13. Et zona teneras conpressit dura papillas.
  14. Adfatur natum: "quem, spes mea, figere temptas?
  15. Quem sequimur? quoue ire iubes? post otia maior
  16. Flamma decet: discant populi tunc crescere diuam,
  17. 85 Cum neglecta iacet. superos nil perdere somno
  18. Ostendant geminis reparata incendia curis.
  19. Maximus ecce, uides, generis spes unica summi,
  20. [*]( 74 of. Ouid. Met. III 169 )[*]( 63 canus libri, em. Schottus et Sirm, 64 fedis B 65 quid B, quis reZl. mortes B 66 preceptis LV 67 uocitasse uel cogitasse uel animasse proposvit Schottw pudicos b 68 iacis B, iacet LV 71 nec te] nece L nomen b 72 pudititiae L mallesuada B 73 ponti B, ponto LV, puncto Pb 74 colliget B passus B 76 matauet B quidquid B iaapea LPY, iapes B 77 ma∗ragdus B 79 aanet niaiam B 80 palma B plandida B 81 tenebras L conpraeeeit B papillia L 82 fugere temptat Pb 83 iuaes B 84 decit B 85 neglicta B 86 gemmis L 87 nidia B summi] mnndi M et Urb.-)[*]( 33* )
    516
  21. Dulcibus inludit per longa obliuia taedis.