Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Saecula te fidei monumentum nostra dederunt,
- Corporis et cordis uirginitate parem.
- Vincentem meritis sponsam dat candida uita,
- Quae cum te superat, sic tibi palma uenit.
- Huic niueis consors adridet flamma labellis,
- Alba uerecundas spargit in ora notas.
- Adsit, oro, fons loquelae mente uoce pectine
- Ars natura Musa Phoebus qua tumet facundia.
- Vile nil decet sonare in Maximorum laudibus.
- Conterunt plebeia celsum saepe dicta uerticem.
- Orbe captiuo Venus alma fusis
- Dotibus florum per amoena ludens,
- Dum facit uernum pretio et micantis
- Sidere formae,
- Spreuit aurati decus omne pepli,
- Aduenae pompam noluit metalli:
- Ditior cultu stetit effugato
- Sparsa capillos:
- Nobilis si quod bibit arte uirus
- Lana, mentito potior colore: