Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Phoebus in auxilio repetat mox fortior ilium,
- Artis nobilitas, Marsya si ueniat.
- IIII. EPITHALAMIVM DICTVM MAXIMO V. S. PRAEFATIO.
- Annus sole nouo teneras dum format aristas,
- Natura in thalamis orbe tepente sedet.
- Pingitur et uario mundus discrimine florum:
- Vna soli facies: gratia, cultus, amor.
- Arbuta uitali coalescunt uda uapore,
- Ignea concretus semina sucus alit
- Erigitur genio tellus tumefacta marito,
- Turgida lasciuis silua uiret spoliis.
- Lactans cespitibus in nodum truditur herba,
- Vitea gemmatos brachia dant digitos.
- In rerum uultu lex iungit pronuba taedas:
- Aura poli ut sponsum germina cuncta facit.
- Ergo pari uoto lux caelum flumina Nereus
- Montes prata ferae gaudia concipiunt.
- De te quod uernat sortitur, Maxime, mundus,
- Et naturalem dos tua comit opem,
- cui sanguis census genius mens uota superstant,
- Musarum primo fulta supercilio.