Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Hoc est salus, quod uincimur.
- Cum sola uirgo degeret,
- Concepit aure filium,
- Stupente factum corpore:
- Turgescit aluus spiritu.
- Quod lingua iecit semen est,
- In carne Verbum stringitur.
- De matre cunctus noster est,
- De patre nil distans deus:
- Vtrisque. partus integer,
- Qui gignit et quae percipit.
- Nil maior ille seruulis,
- Sed nec minor creante fit.
- Fons dicta clausus accipit,
- Fons membra clausus egerit:
- Nec rima cessit arctior, [*]( 11 ef. Hymn. II p. 128 (Mone) )[*]( XVIIII. HYMNVS SANCTAE MABIAE DICTVS A DOM.NO (I eras.) ENNODIO inscr. B 1 foetom Bb 8 notam fort. < N 18 turgiscet B corr. tn. rec. 15 iecet B; em. m. rec. semen B 17 enil B 19 qui g. et quae percipit scripri, quae g. et qui accipit praecipit Bb 20 sernolis Bl 22 adcepit (aocipit m. rec. 8. I.) B, aocepit b 28 egeret B; em. m. rec. )
- Et uera proles emicat.
- Dic, mater et uirgo, precor,
- Quisquamne claudit exiens?
- Arctantur exta fetibus,
553