Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Vinclum pudoris natus est.
- (Quae lau)de Christi dignior
- Quam sunt superna crederis,
- Nostri memento praepotens.
- XX. HVMNVS S. MARTINI.
- Cum gesta Martini loquor,
- Nil laude dignum transeo:
- Diuisa uirtus omnibus
- Vnum coacta praetulit.
- õ Labore magno martyr est
- Victore carnis spiritu:
- Hoc est triumphis proximum,
- Si bella calcent intima.
- Perdente uires corpore
- Res fixa constat laureis:
- Sublimat hostem mentium
- Qui uota membrorum facit.
- Hic fontis ignem nesciens
- Calore feruebat dei:
- Vndis uapore iunctus est,
- Christo dicatus actibus.