S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Faranitae autem, qui ibi consueuerunt ambulare cum camelis suis, signa sibi locis et locis ponent, ad quae signa se tendent, et sic ambulant per diem. Nocte autem signa cameli attendunt. Et quid plura? diligentius et securius iam in eo loco ex consuetudine Faranitae ambulant nocte, quam aliqui hominum ambulare potest in his locis, ubi uia aperta est.
In eo ergo loco de inter montes exiuimus redeuntes, in quo loco et euntes inter montes intraueramus, ac sic ergo denuo plicauimus nos ad mare. Filii etiam Israhel reuertentes a monte Dei Syna usque ad eum locum reuersi sunt per iter quod ierant, id est usque ad eum locum, ubi de inter montes exiuimus, et iunximus nos denuo ad mare rubrum, et inde nos iam iter nostrum, quo ueneramus, reuersi sumus, filii autem Israhel de eodem loco, sicut scriptum est in libris sancti Moysi, ambulauerunt iter suum.
Nos autem eodem itinere et eisdem mansionibus, quibus ieramus, reuersi sumus in Clesma. In Clesma autem cum uenissemus < denuo, > necesse nos fuit et ibi denuo resumere, quoniam iter heremi arenosum ualde feceramus.
Sane licet terram Gesse iam nossem, id est qua primitus ad Egyptum fueram, tamen ut peruiderem omnia loca, quae filii Israhel exeuntes de Ramesse tetigerant euntes, donec peruenirent usque ad mare rubrum, qui locus nunc de castro, quod ibi est, appellatur Clesma: desiderii ergo fuit, ut de Clesma ad terram Gesse exiremus, id est ad ciuitatem, quae appellatur Arabia, quae ciuitas in terra Gesse est; nam inde ipsum territorium sic appellatur, id est terra Arabiae, [*](17 cf. Num. 10, 12 et 33, 36 29 cf. Gen. 46, 34 (Sept.) ) [*]( 1 ducentis A 3 faranite A 12 ad montem A a monte scripsi 13 uerba: reuersi sunt-usque ad eum locum a librario omissa in infima \\pagina minoribus litterulis scripta exstant 20 necesse nos fuit denuo et ibi denuo resumere A; prius denuo post uenissemus transposui 22 terra A nosse A 26 qui ibi est A )