S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Episcopi autem, quando parui fuerint, hisdem diebus Ierusolima plus quadraginta aut quinquaginta sunt; et cum illis ueniunt multi clerici sui. Et quid plura? putat se maximum peccatum incurrisse, qui in hisdem diebus tantae sollennitati inter non fuerit, si tamen nulla necessitas contraria fuerit, quae hominem a bono [*]( 11 cf. II. Paralip. 7, 8 ) [*]( 10 dies celebraretur Cholodniak probante Bernardo 12 edificauerat A 17 turbae] ubi A turbae Cholodniak actito A aputactitorum Gamurrini aputactitum scripsi 22 seculares A 23 sed et A sed et de Gamurrini se ex Du Chesne, Origines du culte chrêtien p. 500, et Cholodniak se de scripsi 28 tante A 29 que A )
His ergo diebus enceniarum ipse ornatus omnium ecclesiarum est, qui et per pascha uel epiphania, et ita per singulos dies diuersis locis sanctis proceditur ut per pascha uel epiphania. Nam prima et secunda die in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrium, proceditur. Item tertia die in Eleona, id est in ecclesia, quae est in ipso monte, a quo ascendit Dominus in caelis post passionem, intra qua ecclesia est spelunca illa, in qua docebat Dominus apostolos in monte Oliueti. Quarta autem die ............ [*]( 1 pposito A )