S. Silviae Peregrinatio

Itinera Hierosolymitana / Egragia

Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Et ideo propter hoc ita ordinatum est, ut quando primum sanctae ecclesiae suprascriptae consecrabantur, ea dies esset, qua crux Domini fuerat inuenta, ut simul omni laetitia eadem die celebrarentur. Et hoc per scripturas sanctas inuenitur, quod ea dies sit enceniarum, qua et sanctus Salomon consummata domo Dei, quam aedificauerat, steterit ante altarium Dei et orauerit, sicut scriptum est in libris Paralipomenon.

Hi ergo dies enceniarum cum uenerint, octo diebus attenduntur; nam ante plurimos dies incipiunt se undique colligere turbae non solum monachorum uel aputactitum de diuersis prouinciis, id est tam de Mesopotamia uel Syria uel de Egypto aut Thebaida, ubi plurimi monazontes sunt, sed et de diuersis omnibus locis uel prouinciis; nullus est enim, qui non se eadem die in Ierusolima tendat ad tantam laetitiam et tam honorabiles dies; saeculares autem tam uiri quam feminae fideli animo propter diem sanctum similiter se de omnibus prouinciis isdem diebus Ierusolima colligunt.