S. Silviae Peregrinatio
Itinera Hierosolymitana / Egragia
Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Et iam quando completae fuerint septimanae quinque, a quo docentur, tunc accipient simbolum, cuius simboli rationem similiter sicut omnium scripturarum rationem exponet eis singulorum sermonum primum carnaliter et sic spiritualiter, ita et simbolum exponet. Ac sic est, ut in hisdem locis omnes fideles [*](2 ut A at Woelfflin et Pomialowsky 6 tun A 10 extiniaretis A 17 stant loco etiam loco A, sed alterum loco lineola deletum est. Ordo uerborum lineolis superscriptis, quae transpositionem indicant, mutatus est A 19 catheculnini-intraait Cholodniak 20 id est sic A sic: id est n\' seripsi 22 solua 2. manu et obscuriore atramento corr. A 24 etiam A et iam scripsi cum Cholodniak 26 ratione A rationem scripsi ) [*](XXXVIIII IUn. Hieroaol). [*]( 7 )
Deus autem scit, dominae sorores, quoniam maiores uoces sunt fidelium, qui ad audiendum intrant in cathecisen ad ea, quae dicuntur uel exponuntur per episcopum, quam quando sedet et praedicat in ecclesia ad singula, quae taliter exponuntur. Missa autem facta cathecisis hora iam tertia statim inde cum ymnis ducitur episcopus ad Anastase et fit missa ad tertia; ac sic tribus horis docentur ad die per septimanas septem. Octaua enim septimana quadragesimarum, id est quae appellatur septimana maior, iam non uacat eos doceri, ut impleantur ea, quae superius <dicta> sunt.
Cum autem iam transierint septem septimanae <et> superat illa una septimana paschalis, quam hic appellant septimana maior, iam tunc uenit episcopus mane in ecclesia maiore ad Martyrium. Retro in absida post altarium ponitur cathedra episcopo, et ibi unus et unus uadet, uir cum patre suo aut mulier cum matre sua, et reddet simbolum episcopo.